Band 
Vol. I.
Seite
215
JPEG-Download
 

A. U, C. 358. A- C. 396.

2i5

fieZZo perfecto, donum amplum victor ad mea templa por-tato : sacraque patria, quorum omissa cura est, instaurata,ut assolet, facito.

XVII. Ingens inde haberi captivus vates coeptus,eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusquead prodigii Albani procurationem ac deos rite placandoscoepere. Inventumque tandem est, ubi neglectas caerimo-nias intermissumve sollemne dii arguerent, nihil profectoaliud esse, quam magistratus, vitio creatos, Latinas sa-crumque in Albano monte non rite concepisse. Unam ex- 2piationem eorum esse, ut tribuni militum abdicarent semagistratu, auspicia de integro repeterentur, et inter-regnum iniretur. Ea ita facta sunt ex senatusconsulto.Interreges tres deinceps fuere, L. Valerius, Q. ServiliusFidenas, M. Furius Camillus, INunquam desitum interimturbari, comitia interpellantibus tribunis plebis, donecconvenisset prius, ut major pars tribunorum militum explebe crearetur. JJuae dum aguntur, concilia Etruriae ad 3fanum Voltumnae habita, postulantibusque Capenatibus acFaliscis, ut Vejos communi animo consilioque omnes Etru-riae populi ex obsidione eriperent, responsum est: antease id Vejentibus negasse, quia, unde consilium noti petissentsuper tanta re, auxilium petere non deberent : nunc jam prose fortunam suam illis negare ; maxime in ea parte Etru-riae. Gentem invisitatam, novos accolas Gallos esse, cum 4quibus nec pax satis fida, nec bellum pro certo sit: sanguinitamen nominique et praesentibus periculis consanguineorumid dari, ut, si qui juventutis suae voluntate ad id bellumeant, non impediant. Eum magnum advenisse hostiumnumerum, fama Romae erat: eoque mitescere discordiaeintestinae metu communi, ut fit, coeptae.

XVIII. Haud invitis Patribus P. Licinium Calvumpraerogativa tribunum militum non petentem creant, mo-derationis expertae in priore magistratu virum , ceterumjam tum exactae aetatis : omnesque deinceps ex collegioejusdem anni refici apparebat, L. Titinium, P. Maenium,

P. Maelium, Cn. Genucium, L, Atilium: qui priusquamrenunciarentur jure vocatis tribubus, permissu interregisP. Licinius Calvus ita verba fecit: Omen concordiae, Qui- 2rites, rei maxime in hoc tempus utili, memoria nostri ma-gistratus vos his comitiis petere in insequentem annum vi-deo. Si collegas eosdem reficitis, etiam usu meliores fac-tos , me jam non eundem, sed umbram nomenque P. Li-cinii relictum videtis. Vires corporis affectae, sensus ocu-lorum atque aurium hebetes, memoria labat, vigor animiobtusus. En vobis, inqnit, juvenem, filium tenens, effi- 3giem atque imaginem ejus, quem vos antea tribunum mili-tum ex plebe primum f ecistis. Hunc ego, institutum disci-plina mea, vicarium pro me reipublicae do dicoque. Vos-