A . U. C. 359. A. C. 395.
219
quod post paucos accidit annos, cladem. Atque ille diescaede hostium ac direptione urbis opulentissimae estconsumptus.
XXII. Postero die libera corpora dictator sub co-rona vendidit. Ea sola pecunia in publicum redigitor,haud sine ira plebis: et quod retulere secnm praedae,nec duci, qui ad senatum, malignitatis auctores quaerendo,rem arbitrii sui rejecisset; nec senatui, sed Liciniae fa-miliae, ex qua filius ad senatum retulisset, pater tam po-pularis sententiae auctor fuisset, acceptum referebant.Ouum jam humanae opes egestae a Vejis essent, amoiiri 2tum deum dona ipsosque deos, sed colentium magis,quam rapientium modo, coepere; namque delecti ex omniexercitu juvenes*, pure lautis corporibus, candida veste,quibus deportanda Romam Regina Juno assignata erat,venerabundi templum iniere, primo religiose admoventesmanus; quod id signum more Etrusco, nisi certae gentissacerdos, attrectare non esset solitus. Dein quum quidam, 3seu spiritu divino tactus, seu juvenali joco, Visne Romamire Juno ? dixisset, annuisse ceteri deam conclamaverant:inde fabulae adjectum est, vocem quoque dicentis, Velle ,auditam. Motam certe sede sua parvi molimenti admini-culis, sequentis modo accepimus levem ac facilem trans-latu fuisse: integramque in Aventinum, aeternam sedemsuam, quo vota Romani dictatoris vocaverant, perlatam,ubi templum ei postea idem, qui voverat, Camillus dedi-cavit. Hic Vejorum occasus fuit, urbis opulentissimae 4Etrusci nominis , magnitudinem suam vel ultima clade in-dicantis ; quod decem aestates hiemesque continuas cir-cumsessa, quum plus aliquanto cladium intulisset, quamaccepisset, postremo, jam fato tum denique urgente, ope-ribus tamen, non vi, expugnata est.
XXIII. Romam ut nunciatum est, Vejos captos, quan-quam et prodigia procurata fuerant, et vatum responsa,et Pythicae sortes notae; et, quantum humanis adjuvariconsiliis potuerat res, ducem M. Furium, maximum impe-ratorum omnium, legerant; tamen, quia tot annis varieibi bellatum erat, multaeque clades acceptae, velut exinsperato immensum gaudium fuit: et, priusquam senatusdecerneret, plena omnia templa Romanarum matrum,grates diis agentium, ‘erant. Senatus in quatriduum, quot 2dierum nullo ante bello , supplicationes decernit. Adven-tus quoque dictatoris, omnibus ordinibus obviam effusis,celebratior, quam ullius unquam antea fuit: triumphusqueomnem consuetum honorandi diei illius modum aliquan-tum excessit. Maxime conspectus ipse est, curru equisalbis juncto urbem invectus: parumque id non civilemodo, sed humanum etiam, visum. Jovis Solisque eqnis 3aequiparari dictatorem, in religionem etiam trahebant: