Band 
Vol. I.
Seite
218
JPEG-Download
 

218

T. Livii Lib. V , Cap. 22 , 23.

lites caperent, Tuo ductu , inquit, Pythice Apollo , tuoque Inumine instinctus pergo ad delendam urbem Vejos : tibiquehinc decumam partem praedae voveo. Te simul, Juno Re.gina, quae nunc Vejos colis, precor, ut nos victores innostram, tuamque mox futuram, urbem sequar e : ubi te

2 dignum amplitudine tua templum accipiat. Haec precatus,superante multitudine, ab omnibus locis urbem aggredi-tur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus es-set. Yejentes, ignari se jam ab suis vatibus, jam ab ex-ternis oraculis proditos, jam in partem praedae suae vo-catos deos, alios, votis ex urbe sua evocatos, hostiumtempla novasque sedes spectare, seque ultimum illumdiem agere; nihil minus timentes, quam subrntis cuniculomoenibus arcem jam plenam hostium esse, in muros prose quisque armati discurrunt, mirantes quidnam id esset,quod, quum tot per dies nemo se ab stationibus Roma-nis movisset, tum, velnt repentino icti furore, improvidi

3 currerent ad muros. Inseritur huic loco fabula: immo-lante rege Vejentium, vocem haruspicis dicentis, qui ejushostiae exta prosecuisset, ei victoriam dari, exauditam incuniculo, movisse Romanos milites, ut, adaperto cuni-culo, exta raperent, et ad dictatorem ferrent. Sed in re-bus tam antiquis, si, quae similia veri sint, pro veris ac-

q. cipiantur, satis habeam. Haec, ad ostentationem scenae,gaudentis miraculis, aptiora, quam ad fidem, neque af-firmare, neque refellere est operae pretium. Cuniculus,delectis militibus eo tempore plenus, in aede Junonis,quae in Vejentana arce erat, armatos repente edidit. Etpars aversos in muris invadunt hostes: pars claustra por-tarum revellunt: pars, quum ex tectis saxa tegulaeque a

5 mulieribus ac servitiis jacerentur, inferunt ignes. Clamoromnia variis terrentium ac paventium vocibus, mixto mu-lierum ac puerorum ploratu, complet. Momento tempo-ris dejectis ex muro undique armatis, patefactisque por-tis, quum alii agmine irruerent, alii desertos scanderentmuros, urbs hostibus impletur, omnibus locis pugnatur.Deinde, multa jam edita caede, senescit pugna; et dicta-

6 tor praecones edicere jubet, ut ab inermi abstineatur. Isfinis sanguinis fuit. Dedi inde inermes coepti: et ad prae-dam miles permissu dictatoris discurrit. Ouae quum anteoculos ejus aliquantum spe atque opinione major, majo-risque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad coelumtollens precatus esse : ut, si cui deorum hominumque nimiasua fortuna populique Romani videretur , ut eam invidiamlenire suo privato incommodo, quam minimo publico populi

f Romani liceret , Convertentem se inter hanc veneratio-nem, traditur memoriae, prolapsum cecidisse: idque omenpertinuisse postea eventu rem conjectantibus visum ad dam-nationem ipsius Camilli, captae deinde urbis Romanae,