A. U. C, 36 o — 35 i. A. C. 394— 3 g 3 .
221
se relinqui a civibus in -patria posse : ut relinquant patriamatque cives, nullam vim unquam subacturam; et T. Sici-nium (is enim ex tribunis plebis rogationis ejus lator erat)conditorem Vejos sequantur, relicto deo Romulo, dei filio,parente et auctore urbis Romae.
XXV. Haec quum foedis certaminibus agerentur,(nam partem tribunorum plebis Patres in suam sententiamtraxerant) nulla res alia manibus temperare plebem coge-bat, quam quod, ubi rixae committendae causa clamorortus esset, principes senatus, primi turbae offerentes se,peti, feriri, atque occidi jubebant. Ab horum aetatibus 2dignitatibusque et honoribus violandis dum abstinebatur,et ad reliquos similes conatus verecundia irae obstabat}Camillus identidem omnibus locis concionabatur: Haud mi-rum id quidem esse, furere civitatem , quae, damnata voti,omnium rerum potiorem curam, quam religione se exsol-vendi, habeat. Nihil de collatione dicere, stipis verius, 3quam decumae ; quando ea se quisque privatim obligaverit ,liberatus sit populus. Enimvero, illud se tacere, suam con-scientiam non pati ; quod ex ea tantum praeda, quae rerummoventium sit, decuma designetur: urbis atque agri capti,quae et ipsa voto contineatur, mentionem nullam fieri. Ouum 4ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontificesesset; adhibito Camillo, visum collegio, quod ejus antaconceptum votum Vejentium fuisset, et post votum inpotestatem populi Romani venisset, ejus partem decumamApollini sacram esse. Ita in aestimationem urbs agerquevenit. Pecunia ex aerario prompta, et tribunis militumconsularibus, ut aurum ex ea coemerent, negotium datum.Cujus quum copia non esset, matronae, coetibus ad eam 5rem consultandam habitis, et communi decreto pollicitaetribunis militum aurum et omnia ornamenta sua, in aera-rium detulerunt. Grata ea res, ut quae maxime senatuiunquam, fuit: honoremque ob eam munificentiam feruntmatronis habitum, ut pilento ad sacra ludosque, carpentisfesto profestoque uterentur. Pondere ab singulis auri ac- 6cepto aestimatoque, ut pecuniae solverentur, crateram au-ream fieri placuit, quae donum Apollini Delphos portare-tur. Simul ab religione animos remiserunt, integrant se-ditionem tribuni plebis: incitatur multitudo in omnes prin-cipes, ante alios in Camillum: eum praedam Vejentanampublicando sacrandoque ad nihilum redegisse. Absentes fe- 7rociter increpant: praesentium, quum se ultro iratis of-ferrent, verecundiam habent. Simul extrahi rem ex eoanno viderunt, tribunos plebis latores legis in annum eos-dem reficiunt: et Patres hoc idem de intercessoribus legisannisi: ita tribuni plebis magna ex parte iidem refecti.
XXVI. Comitiis tribunorum militum Patres summaope evicerunt, ut M. Furius Camillus crearetur. Propter