Band 
Vol. I.
Seite
224
JPEG-Download
 

224

T. Livii Lib. V. Cap. 29. 30.

etiam navinm Delphos prosecutus, Romam inde sospites3 restituit. Hospitium cum eo senatusconsulto est factum,donaque publice data. Eodem anno in Aequis varie bella-tum f adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus etRomae, vicissent victine essent. Imperatores Romanifuere ex tribunis militum C. Aemilius, Sp. Postumius. Pri-mo rem communiter gesserunt: fusis inde acie hostibus,Aemilium praesidio Verruginem obtinere placuit, Postu-4. mium fines vastare. Ibi eum, incomposito agmine negli-gentius ab re bene gesta euntem, adorti Aequi, terrore in-jecto, in proximos compulere tumulos: pavorque inde Ver-ruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus. Postu-mius, suis in tutum receptis, quum concione advocata ter-rorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignavissimo etfugacissimo hoste; conclamat universus exercitus, meritose ea audire , et fateri admissum flagitium: sed eosdemcorrecturos esse, neque diuturnum id gaudium hostibus

5 fore. Poscentes, ut confestim inde ad castra hostium du-ceret, (in conspectu erant posita in plano) nihil poenaerecusabant, ni ea ante noctem expugnassent. Collaudatoscorpora curare, paratosque esse quarta vigilia jubet. Ethostes, nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab eavia, quae ferebat Verruginem, excluderent, fuere obvii:proeliumque ante lucem (sed luna pernox erat) commissum

6 est: et haud incertius diurno proelio fuit. Sed clamorVerruginem perlatus, quum castra Romana crederent op-pugnari, tantum injecit pavoris, ut, nequicquam retinenteatque obsecrante Aemilio, Tusculum palati fugerent. Indefama Romam perlata est, Postumium exercitumque occi-sum. Qui, ubi prima lux metum insidiarum effuse sequen-tibus sustulit, quum perequitasset aciem, promissa repe-tens, tantum injecit ardoris, ut non ultra sustinuerint im-

>2 petum Aequi. Caedes inde fugientium, qualis ubi ira ma-gis, quam virtute, res geritur, ad perniciem hostium factaest 5 tristemque ab Tusculo nuncium, nequicquam exterritacivitate, literae a Postumio laureatae sequuntur: victoriampopuli Romani esse; Aequorum exercitum deletum.

XXIX. Tribunorum plebis actiones quia nondum in-venerant finem, et plebs continuare latoribus legis tribu-natum, et Patres reficere intercessores legis annisi sunt:sed plus suis comitiis plebs valuit. Quem dolorem ultiPatres sunt senatusconsulto facto, ut consules, invisus2 plebi magistratus, crearentur. Annum post quintum deci-mum creati consules L. Lucretius Flavus, Ser. SulpiciusCamerinus. Principio hujus anni, ferociter, quia nemo excollegio intercessurus erat, coortis ad perferendam legemtribunis plebis, nec segnius ob id ipsum consulibus resi-stentibus , omnique civitate in unam eam curam conversa,Vitelliam coloniam Romanam in suo agro Aequi expug-nant.

n

d

d

v

c

r

c

p

n

ii

r:

P

n

Si

ti

n

b

n

ti

ci

a

d

n

a

d

si

f

ti

h

V

r

Si

n

n

v

P

P

c

ti

h

u

n

b

e

ti

h