Band 
Vol. I.
Seite
223
JPEG-Download
 

A. U. C. 361. A. C. 393.

223

cum Faliscis, quae -pacto fit humano, societas non est: quamingeneravit natura, utrisque est, eritque. Sunt et belli, sic- 4ut pacis, jura: justeque ea, non minus quam fortiter, didi-cimus gerere. Arma habemus, non adversus eam aetatem,cui etiam captis urbibus parcitur; sed adversus armatos etipsos, qui, nec laesi, nec lacessiti a nobis, castra Romanaad Vejos oppugnarunt. Eos tu, quantum in te fuit, novoscelere vicisti : ego Romanis artibus, virtute, opere, armis,sicut Vejos, vincam. Denudatum deinde eum, manibus post 5tergum illigatis, reducendum Falerios pueris tradidit: vir-gasque eis, quibus proditorem agerent in urbem verbe-rantes, dedit. Ad quod spectaculum concursu populi pri-mum facto, deinde a magistratibus de re nova vocato se-natu, tanta mutatio animis est injecta, ut, qui modo, ef-ferati odio iraque, Vejentinm exitum paene, quam Capena-tium pacem, mallent, apud eos pacem universa posceretcivitas. Fides Romana, justitia imperatoris, in foro et 6curia celebrantur: consensuque omnium legati ad Camillumin castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum,qui dederent Falerios, proficiscuntur. Introducti ad sena- 7tum ita locuti traduntur: Patres conscripti, victoria, cuinec deus, nec homo quisquam invideat, victi a vobis et im-peratore vestro, dedimus nos vobis’, rati, quo nihil victoripulchrius est, melius nos sub imperio vestro, quam legibusnostris, victuros. Eventu hujus belli duo salutaria exemplaprodita humano generi sunt. Vos fidem in bello, quam prae-sentem victoriam, maluistis: nos , fide provocati , victoriamultro detulimus. Sub ditione vestra sumus. Mittite, qui garma, qui obsides, qui urbem patentibus portis accipiant.Nec vos fidei nostrae, nec nos imperii vestri poenitebit. Ca-millo et ab hostibus et a civibus gratiae actae. Faliscisin stipendium militum ejus anni, ut populus Romanus tri-buto vacaret, pecunia imperata. Pace data, exercitusRomam reductus.

XXVIII. Camillus meliore multo laude, quam quumtriumphantem albi per urbem vexerant equi, insignis, ju-stitia fideque hostibus victis , quum in urbem redisset, ta-cite ejus verecundiam non tulit senatus, quin sine moravoti liberaretur: crateramque auream donum Apollini Del-phos legati qui ferrent, L. Valerius, L. Sergius, A. Man-lius, missi longa una nave, haud procul freto Siculo apiratis Liparensium excepti, devehuntur Liparas. Mos 2erat civitatis, velut publico latrocinio partam praedam di-videre. Forte eo anno in summo magistratu erat Tima-sitheus quidam, Romanis vir similior, quam suis. Qui*legatorum nomen, donumque, et deum, cui mitteretur, etdoni causam veritus ipse, multitudinem quoque, quae sem-per ferme regenti est similis, religionis justae implevit:adductosque in publicum hospitium legatos, cum praesidio