Band 
Vol. I.
Seite
231
JPEG-Download
 

A. U. C. 365. A. C\ 389 -

a 3»

ranti multitudini victoriam fore: adeo non fortuna modo,sed ratio etiam, cum barbaris stabat. I11 altera acie nihil 4simile Romanis, non apud duces, non apud milites, erat.Pavor fugaque occupaverat animos, et tanta hominumoblivio, ut multo major pars Vejos, in hostium urbem,quum Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad con-juges ac liberos fugerent. Parumper subsidiarios tutatus 5est locus: in reliqua acie simul est clamor proximis ablatere, ultimis ab tergo auditus, ignotum hostem priuspaene quam viderent, non modo non tentato certamine,sed ne clamore quidem reddito, integri intactique fuge-runt. Nec ulla caedes pugnantium fuit: terga caesa suo-met ipsorum certamine in turba impedientium fugam.Circa ripam Tiberis, quo armis abjectis totum sinistrum 6cornu defugit, magna strages facta est; multosque , impe-ritos nandi aut invalidos, graves loricis aliisque tegmini-bus hausere gurgites : maxima tamen pars incolumis Vejosperfugit; unde non modo praesidii quicquam, sed ne nnn-cius quidem cladis , Romam est missus. Ab dextro cornu, 7quod procul a flumine et magis sub monte steterat, Ro-mam omnes petiere, et, ne clausis quidem portis urbis, inarcem confugerunt.

XXXIX. Gallos quoque velut obstupefactos miraculumvictoriae tam repentinae tenuit. Et ipsi pavore defixi pri-mum steterunt, velut ignari, quid accidisset: deinde insi-dias vereri: postremo caesorum spolia legere, armorumquecumulos, ut mos eis est, coacervare. Tum demum, post- 3quam nihil usquam hostile cernebatur, viam ingressi, haudmulto ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt.Ubi quum praegressi equites, non portas clausas, non sta-tionem pro portis excubare, non armalo<s esse in muris,retulissent; aliud priori simile miraculum eos sustinuit,noctemque veriti et ignotae situm urbis, inter Romam at-que Anienem consedere, exploratoribus missis circa moe-nia aliasque portas, quaenam hostibus in perdita re consiliaessent, Romani, quum pars major ex acie Vejos petisset, 3nemo superesse quemquam praeter eos, qui Romam refu-gerant, crederet, complorati omnes, pariter vivi mortui-que, totam prope urbem lamentis impleverunt. Privatosdeinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostesadesse nunciatum est. Mox ululatus cantusque dissonosvagantibus circa moenia turmatiin barbaris, audiebant.Omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad 4lucem alteram, ut identidem jam in urbem futurus videre-tur impetus; primo, adventu, quo accesserant ad urbem;mansuros enim ad Alliam fuisse, nisi hoc consilii foret:deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supere-rat, ante noctem rati se invasuros: tum in noctem dila-tum consilium esse, quo plus pavoris inferrent. Postremo 5