330
T. Livii Lib. V , Cap. 37—39.
gratia atque opes valuere, ut, quorum de poena agebatur,tribuni militum consulari potestate in insequentem annum6 crearentur. Ouo facto, haud secus quam dignum erat, in.fensi Galli, bellum propalam minantes, ad suos redeunt.Tribuni militum cum tribus Fabiis creati Q. SulpiciusLongus, Q. Servilius quartum, Ser. Cornelius Maluginensis,XXXVII. Quum tanta moles mali instaret, (adeo oc.caecat animos fortuna, ubi vim suam ingruentem refringinon vult) civitas, quae adversus Fidenatem ac Vejentemhostem aliosque finitimos populos, ultima experiens auxi-lia, dictatorem multis tempestatibus dixisset, ea tunc invi-sitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimisoris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii3 quaesivit. Tribuni, quorum temeritate bellum contractumerat, summae rerum praeerant: delectnmque nihilo accu-ratiorem, quam ad media bella haberi solitus erat, (exte-nuantes etiam famam belli) habebant. Interim Galli, post-quam accepere, ultro honorem habitum violatoribus jurishumani, elusamque legationem suam esse, flagrantes ira,cujus impotens est gens, confestim signis convulsis, citato3 agmine iter ingrediuntur. Ad quorum praetereuntiumraptim tumultum quum exterritae urbes ad arma concur-rerent, fuga que agrestium fieret, Romam se ire, magnoclamore significabant; quacunque ibant, equis virisque4, longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci. Sed,antecedente fama nunciisque Clusinorum, deinceps indealiorum populorum, plurimum terroris Romam celeritashostium tulit: quippe quibus, velut tumultuario exercituraptim ducto, aegre ad undecimum lapidem occursum est,qua flumen Allia, Crustuminis montibus praealto defluensalveo, haud multum infra viam Tiberino amni miscetur.5 Jam omnia Contra circaque hostium plena erant, et natain vanos tumultus gens, truci cantu clamoribusque variis,horrendo cuncta compleverant sono.
XXXVIII, Ibi tribuni militum, non loco castris antecapto, non praemunito vallo, quo receptus esset, non deo-rum saltem, si non hominum, memores, nec auspicato, neclitato, instruunt aciem deductam in cornua, ne circumve-3 niri multitudine hostium possent. Nec tamen aequarifrontes poterant, quum extenuando infirmam et vix cohae-rentem mediam aciem haberent. Paullum erat ab dexteraediti loci, quem subsidiariis repleri placuit; eaque res, utinitium pavoris ac fugae, sic una salus fugientibus fuit.3 Nam Brennus, regulus Gallorum, in paucitate hostium ar-tem maxime timens, ratus ad id captum superiorem lo-cum, ut, ubi Galli cum acie legionum recta fronte concu-currissent, subsidia in aversos transversosque impetumdarent, ad subsidiarios signa convertit; si eos loco depu-lisset, haud dubiud, facilem in aequo campi tantum supe-