A, U. C. 365. A. C. 389. 235
indignando mirandoque, ubi illi viri essent, qui secnmVejos Faleriosque cepissent, qui alia bella fortius semper,quam felicius, gessissent; repente audit, Gallorum exer-citum adventare, atque de eo pavidos Ardeates consultare.Nec secns quam divino spiritu tactus, quum se in mediam 5concionem intulisset, abstinere suetus ante talibus conciliis;
XLIV. Ardeates, inquit, veteres amici, novi etiamcives mei, quando et vestrum beneficium ita tulit , et for-tuna hoc egit mea, nemo vestrum conditionis meae oblitumme huc processisse putet: sed res ac periculum commune cogit,quod quisque possit in re trepida praesidii, in medium con-ferre. Et quando ego vobis pro tantis vestris in me meritis 2gratiam referam, si nunc cessavero ? aut ubi usus erit meivobis, si in bello non fuerit"* Hac arte in patria steti; et,invictus bello, in pace ab ingratis civibus pulsus sum. Vo-bis autem, Ardeates , fortuna oblata est, et pro tantis pristi-nis populi Romani beneficiis, quanta ipsi meministis, (necenim exprobranda apud memores sunt ) gratiae referendae,et huic urbi decus ingens belli ex hoste communi pariendi.Quae effuso agmine adventat, gens est, cui natura corpora 3animosque magna magis , quam firma, dederit : eo in certa-men omne plus terroris, quam virium, ferunt. Argumentosit clades Romana. Patentem cepere urbem : ex arce Capi-tolioque his exigua resistitur manu. Jam obsidionis taediovicti abscedunt, vagique per agros palantur. Cibo vinoque 4raptim hausto repleti, ubi nox appetit, prope rivos aquarum,sine munimento, sine stationibus ac custodiis, passim fera-rum ritu sternuntur, nunc ab secundis rebus magis etiamsolito incauti. Si vobis in animo est tueri moenia vestra,nec pati haec omnia Galliaqp fieri, prima vigilia capite armafrequentes: me sequimini ad caedem, non ad pugnam. Nisivinctos somno , velut pecudes, trucidandos tradidero , nonrecuso eundem Ardeae rerum mearum exitum , quem Ro~mae habui,
XLV. Aequis iniquisque persuasum erat, tantum bellovirum neminem usquam ea tempestate esse. Concione di-missa, corpora curant, intenti, quam mox signum daretur:quo dato, primae silentio noctis ad portas Camillo praestofuere. Egressi, haud procul urbe, sicut praedictum erat,castra Gallorum, intuta neglectaque ab omni parte nacti,clamore invadunt. Nusquam proelium, omnibus locis cae- 2des est; nuda corpora et soluta somno trucidantur. Ex-tremos tamen pavor cubilibus suis excitos, quae aut undevis esset, ignaros, in fugam, et quosdam in hostem ipsumimprovidos tulit. Magna pars in agrum Antiatem delati,incursione ab oppidanis in palatos facta, circumveniuntur.Similis in agro Vejenti Tuscorum facta strages est: qui 3urbis, jam prope quadringentesimum annum vicinae, op-pressae ab hoste invisitato inauditoque, adeo nihil inise-