236
T. Livii Lib. V. Cap. 46. 47 .
riti sunt, nt in agrum Romanum eo tempore incursionesfacerent, plenique praedae Vejos etiam, praesidinmque etspem ultimam Romani nominis , in animo habuerint op.
4 pugnare. Viderant eos milites Romani, vagantes per agroset congregatos agmine, praedam prae se agentes, et castracernebant haud procul Vejis posita. Inde primum misera-tio sui, deinde indignitas, atque ex ea ira animos cepit,Etruscisne etiam, a quibus bellum Gallicum in se avertis-
5 sent , ludibrio esse clades suas“i Vix temperavere animis,quin extemplo impetum facerent: compressique a Caediciocenturione, quem sibimet ipsi praefecerant, rem in noctemsustinuere. Tantum par Camillo defuit auctor: celera eo-dem ordine eodemque fortunae eventu gesta. Quin etiam,ducibus captivis, qui caedi nocturnae superfuerant, adaliam manum Tuscorum ad Salinas profecti, nocte inse-quenti ex improviso majorem caedem edidere, dupliciquevictoria ovantes Vejos redeunt.
XLVI. Romae interim plerumque obsidio segnis etntrinque silentium esse, ad id tantum intentis Gallis, nequis hostium evadere inter stationes posset: quum repentejuvenis Romanus admiratione in se cives hostesqne con-vertit. Sacrificium erat statum in Quirinali colle genti
2 Fabiae. Ad id faciendum C. Fabius Dorso, Gabino cinctu,sacra manibus gerens, quum de Capitolio descendisset, permedias hostium stationes egressus, nihil ad vocem cujus-quam lerroremve motus, in Quirinalem collem pervenit:ibique omnibus sollemniter peractis, eadem revertens si-militer constanti vultu graduque, satis sperans propitiosesse deos, quorum cultum ne mortis quidem metu prohi-bitus deseruisset, in Gapitoliujp ad suos rediit, seu atto-nitis Gallis miraculo audaciae, seu religione etiam motis,
3 cujus haudquaquam negligens est gens. Vejis interiin nonanimi tantum in dies, sed etiam vires, crescebant: necRomanis solum eo convenientibus ex agris, qui a proelioadverso aut clade captae urbis palati fuerant, sed etiam exLatio voluntariis confluentibus, ut in parte praedae essent.Maturum jam videbatur, repeti patriam eripique ex hostium
4 , manibus: sed corpori valido caput deerat. Locus ipse ad-monebat Camilli, et magna pars militum erat, qni ductuauspicioque ejus res prospere gesserant: et Caedicius ne-gare, se commissurum, cur sibi aut deorum aut hominumquisquam imperium finiret potius, quam ipse memor or-dinis sui posceret imperatorem. Consensu omnium pla-cuit, ab Ardea Camillum acciri; sed antea consulto sena-tu, qui Romae esset: adeo regebat omnia pudor, discri-
5 minaque rerum prope perditis rebus servabant. Ingentipericulo transeundum per hostium custodias erat. Adeam rem Pontius Cominius , impiger juvenis, operam pol-licitus, incubans cortici, secundo Tiberi ad urbem defer-