Band 
Vol. I.
Seite
239
JPEG-Download
 

A. U. C. 365. A - c • 389.

239

n

jnris magistratu facta esset: denunciatqne Gallis, ut sead proelium expediant. Suos in acervum conjicere sar-cinas, et arma aptare, ferroque, non auro, recuperarepatriam jubet, in conspectu habentes fana deum, et con-juges, et liberos et solum patriae deforme belli malis, etomnia, quae defendi repetique et ulcisci fas sit. Instruit 3deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solourbis et natura inaequali; et omnia, quae arte belli se-cunda suis eligi praepararive poterant, providit. Galli,nova re trepidi, arma capiunt, iraque magis, quam con-silio, in Romanos incurrunt. Jam verterat fortuna, jamdeorum opes humanaque consilia rem Romanam adjuva-bant. Igitur primo concursu haud majore momento fusi 4Galli sunt, quam ad Alliam vicerant. Justiore altero de-inde proelio ad octavum lapidem Gabina via, quo se exfuga contulerant, ejusdem ductu auspicioque Camilli vin-cuntur. Ibi caedes omnia obtinuit: castra capiuntur, etne nuncius quidem cladis relictus. Dictator, recuperataex hostibus patria, triumphans in urbem redit: interquejocos militares, quos inconditos jaciunt, Romulus ac parenspatriae conditorque alter urbis haud vanis laudibus appel-latur. Servatam deinde bello patriam iterum in pace haud 5dubie servavit, quum prohibuit migrari Vejos, et tribunisrem intentius agentibus post incensam urbem, et per seinclinata magis plebe ad id consilium: eaqae causa fuitnon abdicandae post triumphum dictaturae, senatu obse-crante , ne rempublicam in incerto relinqueret statu.

L. Omnium primum, ut erat diligentissimus religio-num cultor, quae ad deos immortales pertinebant, retulit;et senatusconsultum facit, Fana omnia , quod ea hostis pos-sedisset, restituerentur , terminarentur , expiarenturque, ex-piatioque eorum in libris per duumviros quaereretur: cum 2Caeretibus hospitium publice fieret , quod sacra populi Ro-mani ac sacerdotes recepissent, beneficioque ejus populi nonintermissus honos deum immortalium esset: ludi Capitolinifierent , quod Jupiter optimus maximus suam sedem atquearcem populi Romani in re trepida tutatus esset: collegium-que ad eam rem M. Furius dictator constitueret ex iis , quiin Capitolio atque arce habitarent. Expiandae etiam vocis 3nocturnae, quae nuncia cladis ante bellum Gallicum auditaneglectaque esset, mentio illata, jussumque templum inNova via Ajo Locutio fieri. Aurum, quod Gallis ereptumerat, quodque ex aliis templis inter trepidationem in Joviscellam collatum, quum, in quae referri oporteret, confusamemoria esset, sacrum omne judicatum, et sub Jovis sellaponi jussum. Jam ante in eo religio civitatis apparuerat, 4quod, quum in publico deesset aurum, ex quo summapactae mercedis Gallis confieret, a matronis collatum ac-ceperant , ut sacro auro abstineretur. Matronis gratiae