Band 
Vol. I.
Seite
240
JPEG-Download
 

240

T. Livii Lib. V. Cap, 5i — 53 .

actae, honosque additus, ut earum, sicut virorum, post !

5 mortem sollemnis laudatio esset. Iis peractis, quae addeos pertinebant, quaeque per senatum agi poterant; tumdemam, agitantibus tribunis plebem assiduis concionibus,ut, relictis ruinis, in urbem paratam Vejos transmigra-rent, in concionem, universo senatu prosequente, escendit,atque ita verba fecit:

LI. Adeo mihi acerbae sunt , Quirites, contentionescum tribunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solatium aliudhabuerim, quoad Ardeae vixi, quam quod procul ab his cer-taminibus eram: et ob eadem haec, non, si me senatuscon-sulto populique jussu revocaretis, rediturus unquam fuerim,

2 Nec nunc me, ut redirem, mea voluntas mutata, sed vestrafortuna perpulit: quippe, ut in sua sede maneret patria, idagebatur ; non ut ego utique in patria essem. Et nuncquiescerem ac tacerem libenter , nisi haec quoque pro patriadimicatio esset; cui deesse, quoad vita suppetat, aliis turpe,

3 Camillo etiam nefas est. Quid enim repetiimus ? quid ob-sessam ex hostium manibus eripuimus, si recuperatam ipsideserimus? et quum, victoribus Gallis, capta tota urbe, Ca-pitolium tamen atque arcem diique et homines Romani te-nuerint, habitaverint-, victoribus Romanis, recuperata urbe,arx quoque et Capitolium deseretur?: et plus vastitatis huicurbi secunda nostra fortuna faciet, quam adversa fecit?

4 Equidem, si nobis cum urbe simul positae traditaeque permanus religiones nullae essent, tamen tam evidens numenhac tempestate rebus affuit Romanis, ut omnem negligen-tiam divini cultus exemptam hominibus putem. Intueminienim horum deinceps annorum vel secundas res, vel adver-sas: invenietis omnia prospere evenisse sequentibus deos, ad-

5 versa spernentibus. Jam omnium primum Vejens bellum{per quot annos, quanto labore gestum !) non ante cepit fi-nem, quam monitu deorum aqua ex lacu Albano emissa est.Quid haec tandem urbis nostrae clades nova? num ante ex-orta est, quam spreta vox coelo emissa de adventu Gallo-rum ? quam gentium jus ab legatis nostris violatum ? quama nobis, quum vindicari deberet, eadem negligentia deorum

6 praetermissum ? Igitur victi captique ac redempti tantumpoenarum diis hominibusque dedimus, ut terrarum orbi do- .cumento essemus. Adversae deinde res admonuerunt reli-gionum. Confugimus in Capitolium ad deos, ad sedem Jo-vis optimi maximi: sacra in ruina rerum nostrarum aliaterrae celavimus, alia, avecta in finitimas urbes, amovimus

7 ab hostium oculis. Deorum cultum, deserti ab diis homini-busque, tamen non intermisimus. Reddidere igitur patriam,et victoriam, et antiquum belli decus amissum: et in hostes,qui caeci avaritia in pondere auri foedus ac fidem fefelle-runt, verterunt terrorem fugamque et caedem.

■LII. Haec culti neglectique numinis tanta monumenta

in