A. U. C. 369. A. C. 385 -
251
nebat: id caput Volscorum, eam fuisse originem proximibelli. Sed quia nisi magno apparatu, tormentis machinis-que, tam valida urbs capi non poterat; relicto ad exerci-tum collega, Romam est profectus, ut senatum ad exciden-dum Antium hortaretur. Inter sermonem ejus (credo, rem 2Antiatem diuturniorem manere, diis cordi fuisse) legati abNepete ac Sutrio, auxilium adversus Etruscos petentes,veniunt, brevem occasionem esse ferendi auxilii memoran-tes. Eo vim Camilli ab Antio fortuna avertit. Namquequum ea loca opposita Etruriae, et velut claustra inde por-taeque essent; et illis occupandi ea, quum quid novi mo-lirentur, et Romanis recuperandi tuendique cura erat. Igi- 5tur senatui cum Camillo agi placuit, ut, omisso Antio, bel-lum Etruscum susciperet. Legiones urbanae, quibus Quinc-tius praefuerat, ei decernuntur. Ouanquam expertum exer-citum assuetumque imperio, qui in Volscis erat, mallet,nihil recusavit: Valerium tantummodo imperii socium de-poposcit.. Quinctius Horatiusque successores Valerio iaVolscis missi. Profecti ab urbe Sutrium Furius et Vale- qrius partem oppidi jam captam ab Etruscis invenere; exparte altera, interseptis itineribus, aegre oppidanos vimhostium ab se arcentes. Quum Romani auxilii adventus,tum Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque,et in praesentia rem inclinatam sustinuit, et spatium adopem ferendam dedit. Itaque diviso exercitu, Camillus 5collegam, eam in partem circumductis copiis, quam hostestenebant, moenia aggredi jubet, non tanta spe, scalis capiurbem posse, quam ut, aversis eo hostibus, et oppidanisjam pugnando fessis laxaretur labor, et ipse spatium in-trandi sine certamine moenia haberet. Quod quum simulntrinque factum esset, ancepsque terror Etruscos circum-staret, et moenia summa vi oppugnari, et intra moeniaesse hostem viderent; porta se, quae una forte non obsi-debatur, trepidi uno agmine ejecere. Magna caedes fu- 6gientium et in urbe et per agros est facta. Plures a Fu-rianis intra moenia caesi: Valeriani expeditiores ad perse-quendos fuere; nec ante noctem, quae conspectum ademit,finem caedendi fecere. Sutrio recepto restitutoque sociis,Nepete exercitus ductus, quod per deditionem acceptumjam totum Etrusci habebant.
X. Videbatur plus in ea urbe recipienda laboris fore,non in eo solum, quod tota hostium erat, sed etiam quod,parte Nepesinorum prodente civitatem , facta erat deditio.Mitti tamen ad principes eorum placuit, ut secernerentse ab Etruscis, fidemque, quam implorassent ab Romanis,ipsi praestarent. Unde quum responsum allatum esset, ni- 2hil suae potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque por-tarum tenere; primo populationibus agri terror est oppi-danis admotus: deinde, postquam deditionis, quam socie-