a5o
T. Livii Lib. VI. Cap. 8—io.
5 solita cunctatio est ? Hostem, an me, an vos ignoratis ? Ho-stis est quid aliud, quam perpetua materia virtutis gloriae-que vestrae ? Vos contra, me duce, (ut Falerios Vejosquecaptos , et in capta patria Gallorum legiones caesas taceam)modo trigeminae victoriae triplicem triumphum ex his ipsisVolscis, et Aequis, et ex Etruria egistis. An me, quod nondictator vobis, sed tribunus, signum dedi, non agnoscitis
4 ducem ? Neque ego maxima imperia in vos desidero: et vosin me nihil, praeter me ipsum, intueri decet; neque enimdictatura mihi unquam animos fecit, ut ne exsilium quidemademit. Iidem igitur omnes sumus; et, quum eadem omniain hoc bellum afferamus, quae in priora attulimus, eundemeventum belli exspectemus. Simul concurreritis, quod quis-que didicit ac consuevit, faciet. Vos vincetis, illi fugient.
VIII. Dato deinde signo, ex equo desilit, et proxi-mum signiferum, manu arreptum, secum in hostem rapit,infer, miles, clamitans, signum. Quod ubi videre ipsumCamillum, jam ad munera corporis senecta invalidum, va-dentem in hostes, procurrunt pariter omnes, clamore sub-
2 lato, Sequere imperatorem, pro se quisque clamantes. Emis-sum etiam signum Camilli jussu in hostium aciem ferunt;idque ut repeteretur, concitatos antesignanos. Ibi primumpulsum Antiatem, terroremque non in primam tantumaciem, sed etiam ad subsidiarios perlatum. Nec vis tan-tum militum movebat, excitata praesentia ducis, sed quodVolscorum animis nihil terribilius erat, quam ipsius Ca-
3 milii forte oblata species. Ita, quocunque se intulisset, vic-toriam secum haud dubiam trahebat. Maxime id evidensfuit, quum, in laevum cornu, prope jam pulsum, arreptorepente equo cum scuto pedestri, advectus, conspectu suoproelium restituit, ostentans vincentem ceteram aciem.Jam inclinata res erat, sed turba hostium et fuga impe-diebatur, et longa caede conficienda multitudo tanta fessomiliti erat; quum repente ingentibus procellis fusus imber
4 certam magis victoriam, quam proelium, diremit. Signodeinde receptui dato, nox insecuta, quietis Romanis, per-fecit bellum. Latini namque et Hernici, relictis Volscis,domos profecti sunt, malis consiliis pares adepti eventus.Volsci, ubi se desertos ab eis videre, quorum fiducia re-bellaverant, relictis castris, moenibus Satrici se includunt.Quos primo Camillus vallo circumdare, et aggere atque
5 operibus oppugnare est adortus. Quae postquam nulla erup-tione impediri videt; minus esse animi ratus in hoste, quamnt in eo tam lentae spei victoriam exspectaret, cohortatusmilites, ne, tanquam Vejos oppugnantes, in opere longin-quo sese tererent, victoriam in manibus esse, ingenti mi-litum alacritate moenia undique aggressus, scalis oppidumcepit. Volsci abjectis armis sese dediderant.
IX. Ceterum animus ducis rei majori, Antio, immi-