Band 
Vol. I.
Seite
254
JPEG-Download
 

254

T. Livii Lib. VI. Cap. 13— 15 .

sic pedes, ut praeceperat, pugnant, nec dux legionesnec fortuna fefellit dncem,

XIII. Multitudo hostium, nulli rei praeterquam nu.mero freta, et oculis ntramque metiens aciem, temere proe-lium iniit, temere omisit; clamore tantum missilibusquetelis et primo pugnae impetu ferox, gladios et collatumpedem et vultum hostis, ardore animi micantem, ferre

2 non potuit. Impulsa frons prima, et trepidatio subsidiisillata, et suum terrorem intulit eques: rupti inde multislocis ordines, motaque omnia, et fluctuanti similis acieserat. Deinde, postquam, cadentibus primis, jam ad sequisque perventuram caedem cernebat, terga vertunt. In-stare Romanus; et, donec armati confertique abibant, pe-

3 ditum labor in persequendo fuit. Postquam jactari armapassim, fugaque per agros spargi aciem hostium animad-versum est; tum equitum turmae emissae, dato signo, nein singulorum morando caede, spatium ad evadendum in-terim multitudini darent: satis esse, missilibus ac terroreimpediri cursum, obequitandoque agmen teneri, dum as-

4 sequi pedes et justa caede conficere hostem posset. Fugaesequendique non ante noctem finis fuit: capta quoque acdirepta eodem die castra Volscorum, praedaque omnis,praeter libera corpora, militi concessa est. Pars maximacaptivorum ex Latinis atque Hernicis fuit: nec hominumde plebe, ut credi posset mercede militasse, sed principesquidam juventutis inventi; manifesta fides, publica ope

5 Volscos hostes adjutos. Circejensium quoque quidam cogniti,et coloni a Velitris: Romamque omnes missi percunctanti-bus primoribus Patrum eadem, quae dictatori, defectionemsui quisque populi, haud perplexe indicavere.

XIV. Dictator exercitum in stativis tenebat, minimedubius, bellum cum his populis Patres jussuros; quum ma-jor domi exorta moles coegit acciri Romam eum, gliscentein dies seditione, quam solito magis metuendam auctor fa-ciebat. Non enim jam orationes modo M. Manlii, sedfacta, popularia in speciem, tumultuosa eadem, qua mente

2 fierent, intuenda erant. Centurionem, nobilem militaribusfactis, judicatum pecuniae quum duci vidisset, medio forocum caterva sua accurrit, et manum injecit: vociferatus-que de superbia Patrum, ac crudelitate feneratorum, etmiseriis plebis, virtutibus ejus viri fortunaque; Tum veroego , inquit, nequicquam hac dextra Capitolium arcemqueservaverim , si civem commilitonemque meum, tanquam Gal-lis victoribus captum, in servitutem ac vincula duci videam.

3 Inde rem creditori palam populo solvit, libraque et aereliberatum emittit, deos atque homines obtestantem, ut M.Manlio, liberatori suo, parenti plebis Romanae, gratiamreferant. Acceptus extemplo in tumultuosam turbam etipse tumultum augebat, cicatrices acceptas Vejenti, Gallico,