A. U. p. 370 — 371. A.C. 384 — 383 - • 2 5 ?
Satricum coloniam duo millia civium Romanorum deducijussit: bina jugera et semisses agri assignati. Ouod quum 5et parvum, et paucis datum, et mercedem esse prodendiM. Manlii interpretarentur; remedio irritatur seditio.
Et jam magis insignis et sordibus et facie reorum turbaManliana erat, amotusque post triumphum abdicationedictaturae terror et linguam et animos liberaverat ho-minum.
XVII. Audiebantur itaque propalam voces exprobran-tium multitudini, quod defensores suos semper in praecipi-tem locum, favore tollat, deinde in ipso discrimine periculidestituat. Sic. Sp. Cassium , in agros plebem vocantem , sicSp. Maelium , ab ore civium famem suis impensis propul-santem, oppressos ; sic M. Manlium, mersam et obrutam fe-nore partem civitatis in libertatem ac lucem extrahentem,proditum inimicis. Saginare plebem populares suos, ut ju-gulentur. Hoccine patiendum fuisse, si ad nutum dictatoris 2non responderit vir consularis ? Fingerent mentitum ante,atque ideo non habuisse, quod tum responderet: cui servounquam mendacii poenam vincula fuisse ? Non obversatamesse memoriam noctis illius, quae paene ultima atque aeter-na nomini Romano fuerit ? non speciem agminis Gallorum ,per Tarpejam rupem scandentis ? non ipsius M. Manlii ,qualem eum armatum, plenum sudoris ac sanguinis, ipsopaene Jove erepto ex hostium manibus, vidissent ? Selibrisne 3farris gratiam servatori patriae relatam ? et quem propecoelestem, cognomine certe Capitolino Jovi parem, fecerint,eum pati vinctum in carcere , in tenebris, obnoxiam carni-ficis arbitrio ducere animam ? Adeo in uno omnibus satisauxilii fuisse ; nullam opem in tam multis uni esse? Jam 4.ne nocte quidem turba ex eo loco dilabebatur, refractu-rosque carcerem minabantur: quum remisso, id quoderepturi erant, ex senatusconsulto Manlius vinculis libe-ratur: quo facto non seditio finita, sed dux seditioni datusest. Per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis gCircejensibus et a Velitris, purgantibus se Volsci criminebelli, captivosque repetentibus, ut suis legibus in eos ani-madverterent, tristia responsa reddita; tristiora colonis,quod cives Romani patriae oppugnandae nefanda consiliainissent. Non negatum itaque tantum de captivis; sed, 6in quo ab sociis tamen temperaverant, denunciatum sena-tus verbis, facesserent propere ex urbe, ab ore atque ocu-lis populi Romani, ne nihil eos legationis jus, externo,non civi, comparatum, tegeret.
XVIII. Recrudescente Manliana seditione, sub exituanni comitia habita, creatique tribuni militum consularipotestate ex Patribus Ser. Cornelius Maluginensis tertium,
P. Valerius Potitus iterum, M. Furius Camillus, Ser. Sul-picius Rufus iterum, C. Papirius Crassus, T. QuinctiusLivius P. I. R