258
T. Livii Lib, VI. Cap. 19.20.
3 Cincinnatos secundum. Cujus principio anni et Patribuset plebi peropportune externa pax data: plebi, quod nonavocata delectu spem cepit, dum tam potentem haberetducem, fenoris expugnandi; Patribus, ne quo externo ter-rore avocarentur animi ab sanandis domesticis malis.Igitur, quum pars utraque acrior aliquanto coorta esset,
3 in propinquum certamen aderat et Manlius. Advocatadomum plebe, cum principibus novandarum rerum inter,diu noctuqne consilia agitat, plenior aliquanto animorumirarumque, quam antea fuerat. Iram accenderat ignomi-nia recens in animo ad contumeliam inexperto : spiritusdabat, quod nec ausus esset idem in se dictator, quod inSp. Maelio Cincinnatus Ouinctius fecisset; et vinculorumsuorum invidiam non dictator modo abdicando dictaturam
4 fugisset, sed ne senatus quidem sustinere potuisset. Hissimul inflatus exacerbatusque jam per se accensos incita-bat plebis animos: Quousque tandem ignorabitis vires ve-stras , quas natura ne belluas quidem ignorare voluit'! nu-merate Saltem , quot ipsi sitis, quot adversarios habeatis.Si singuli singulos aggressuri essetis, tamen acrius crede-rem vos pro libertate, quam illos pro dominatione, certatu-
g ros. Quot enim clientes circa singulos fuistis patronos , totnunc adversus unum hostem eritis. Ostendite modo bellum ;pacem habebitis. Videant vos paratos ad vim ; jus ipsi re-mittent. Audendum est aliquid universis , aut omnia sin-gulis patienda. Quousque me circumspectabitis ? Ego qui-6 dem nulli vestrum deero: ne fortuna mea desit, videte. Ipsevindex vester, ubi visum inimicis est, nullus repente jui : etvidistis in vincula duci universi eum, qui a singulis vobisvincula depuleram. Quid sperem, si plus in me audeantinimici ? an exitum Cassii Maeliique exspectem ? Bene Jaci-tis , quod abominamini : dii prohibebunt haec: sed nunquamf propter me de coelo descendent. Vobis dent mentem, opor-tet, ut prohibeatis: sicut mihi dederunt armato togatoque,ut vos a barbaris hostibus, a superbis defenderem civibus.Tam parvus animus tanti populi est, ut sernper vobis auxi-lium adversus inimicos satis sit! nec ullum, nisi quatenusimperari vobis sinatis, certamen adversus Patres horitis ?8 Nec hoc natura insitum vobis est, sed usu possidemini. Curenim adversus externos tantum animorum geritis, ut impe-rare illis aequum censeatis ? Quia consuestis cum eis proimperio certare ; adversus hos tentare magis, quam tueri,libertatem. Tamen qualescunque duces habuistis, qualescun-que ipsi fuistis; omnia adhuc, quantacunque petistis, obti-ce nuistis seu vi, seu fortuna vestra. Tempus est, etiam ma-jora conari . Experimini modo et vestram felicitatem, etme (ut spero) feliciter expertum: minore negotio, qui impe-ret Patribus, imponetis, quam, qui resisterent imperantibus,imposuistis. Solo aequandae sunt dictaturae consulatusque.