Band 
Vol. I.
Seite
259
JPEG-Download
 

ut caput attollere Romana plebei possit. Proinde adeste;prohibete jus de pecuniis dici. Ego me patronum profiteor ioplebis, quod mihi cura mea et fides nomen induit. Vos siquo insigni magis imperii honorisve nomine vestrum appel-labitis ducem, eo utemini potentiore ad obtinenda ea, quaevultis. Inde de regno agendi ortum initium dicitur: sednec cum quibus, nec quem ad linem consilia pervenerint,sat planum traditur.

XIX. At in parte altera senatus de secessione, in do-mum privatam, plebis, forte etiam in arce positam, etimminenti mole libertati, agitat. Magna pars vociferan-tur, Servilio Ahala opus esse, qui non in vincula duci ju-bendo irritet publicum hostem, sed unius jactura civis finiatintestinum bellum. Decurritur ad leniorem verbis senten- 2tiam, vim tamen eandem habentem, ut videant magistratus,ne quid ex perniciosis consiliis M. Manlii respublica detri-menti capiat. Tum tribuni consulari potestate, tribuniqueplebi (nam et, quia eundem et suae potestatis, quem liber-tatis omnium, linem cernebant, Patrum auctoritati se de-diderant) hi tum omnes , quid opns facto sit , consultant.Quum praeter vim et caedem nihil cuiquam occurreret, geam autem ingentis dimicationis fore appareret; tum M.Maenius et Q. Publilius tribuni plebis: Quid Patrum etplebis certamen facimus, quod civitatis esse adversus unumpestiferum civem debet ? Quid cum plebe aggredimur eum,quem per ipsam plebem tutius aggredi est, ut suis ipse one-ratus viribus ruat? D iern dicere ei nobis in animo est. Ni- 4hil minus populare quam regnum est. Simul multitudo illanon secum certari viderint, et ex advocatis judices factierunt, et accusatores de plebe patricium reum intuebuntur,et regni crimen in medio ; nulli magis quam libertati fave-bunt suae.

XX. Approbantibus cunctis, diem Manlio dicunt. Ouodubi est factum, primo commota plebs est, utique post-quam sordidatum reum viderunt, nec cum eo non modoPatrum quemquam, sed ne cognatos quidem aut affines,postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios: quod adeum diem nunquam usu venisset, ut in tanto discriminenon et proximi vestem mutarent. Ap. Claudio in vincula 2ducto, C. Claudium inimicum Claudiamque omnem gen-tem sordidatam fuisse. Consensu opprimi popularem vi-rum, quod primus a Patribus ad plebem defecisset. Ominidies venit, quae, praeter coetus multitudinis, seditiosasquevoces, et largitionem, et fallax indicium, pertinentiaproprie ad regni crimen ab accusatoribus objecta sint reoapud neminem auctorem invenio: nec dubito haud parvafuisse, quum damnandi mora plebi non in causa, sed inloco, fuerit. Illud notandum videtur, ut sciant homines, 3quae et quanta decora foeda cupiditas regni non ingrata