Band 
Vol. I.
Seite
266
JPEG-Download
 

266

T. Livii Lib, VI. Cap. 28. 29.

3 censori religio erat, interpellata est, Igitur quum Sulpi-cius abdicasset se magistratu, censores alii, vitio creati,non gesserunt magistratum. Tertios creari (velut diis nonaccipientibus in eum annum censuram) religiosum fuit.Eam vero ludificationem plebis tribuni ferendam negabant.Fugere senatum testes, tabulas publicas, census cujusque,quia nolint conspici summam aeris alieni , quae indicaturasit, demersam partem a parte civitatis: quum int.erim obae-

4 ratam plebem objectari aliis atque aliis hostibus. Passimjam sine ullo discrimine bella quaeri. Ab Antio Satricum,ab Satrico Velitras, inde Tusculum legiones ductas. Lati-nis, Hernicis, Praenestinis jam intentari arma, civium ma-gis quam hostium odio; ut in armis terant plebem, necrespirare in urbe, aut per otium libertatis meminisse sinant ,aut consistere in concione, ubi aliquando audiant vocem tri-buniciam , de levando fenore et fine aliarum injuriarum

5 agentem. Quodsi sit animus plebi memor patrum liberta,tis, se nec ad/lici quemquam civem Romanum oh creditampecuniam passuros , neque delectum haberi ; donec , inspectoaere alieno, initaque ratione minuendi ejus, sciat unusquis-que, quid sui, quid alieni sit: supersit sibi liberum corpus,

6 an id quoque nervo debeatur. Merces seditionis propositaconfestim seditionem excitavit: nam et addicebantur multi,et ad Praenestini famam belli novas legiones scribendasPatres censuerant; quae utraque simul auxilio tribunicioet consensu plebis impediri coepta. Nam neque duci ad-dictos tribuni sinebant, neque juniores nomina dabant.

1 Quum Patribus minor in praesens cura creditae pecuniaejuris exsequendi, quam delectus, esset; quippe jam a Prae-neste profectos hostes in agro Gabino consedisse nunciaba-lur; interim tribunos plebis fama ea ipsa irritaverat magisad susceptum certamen, quam deterruerat: neque aliudad seditionem exstinguendam in urbe, quam prope illatummoenibus ipsis bellum, valuit.

XXVIII. Nam quum esset Praenestinis nnnciatum,nullum exercitum conscriptum Romae, nullum ducem cer-tum esse, Patres ac plebem in semet ipsos versos: occa-sionem rati duces eorum, raptim agmine acto, pervasta-tis protenus agris, ad portam Collinam signa intulere. In-

2 gens in urbe trepidatio fuit. Conclamatum ad arma, con-cursumque in muros atque portas est: tandemque, ab se-ditione ad bellum versi, dictatorem T. Ouinctium Cincin-natum creavere. Is magistrum equitum A. SemproniumAtralirmm dixit. Quod ubi auditum est, (tantus ejus ma-gistratus terror erat) simul hostes a moenibus recessere,et juniores Romani ad edictum sine retractatione conve-

3 nere. Dum conscribitur Romae exercitus, castra inierimhostium haud procul Allia flamine posita: inde agrum latepopulantes, fatalem se urbi Romanae locum cepisse, inter

se

Gt

sif.

AI

fi-

ti uredeLclaiLidequsivequse

fe

I)

st

/‘

m

ai

ti

bi

d,

h\

d

d

si

c

c

f

r

F

i

t

>

I