265
A. U. C. 374-375- C. 380 - 379 -
rens oculis, ubinam bellum fuisset. Adeo nec amotae rei 6usquam, nec oblatae ad tempus vestigium ullum erat; sedita omnia constanti tranquilla pace, ut eo vix fama belliperlata videri posset.
XXVI. Victus igitur patientia hostium, senatum eo-rum vocari jussit. Soli adhuc , inquit, Tusculani , veraarma verasque vires, quibus ab ira Romanorum vestra tu-taremini, invenistis. Ite Romam ad senatum: aestimabuntPatres, utrum plus ante poenae, an nunc veniae meriti si-tis. Non praecipiam gratiam publici beneficii. Deprecandipotestatem a me habueritis’, precibus eventum vestris sena-tus, quem videbitur, dabit. Postquam Romam Tusculani 2venerunt, senatusque paullo ante fidelium sociorum mae-stus in vestibulo curiae est conspectus, moti extemplo Pa-tres, vocari eos jam tum hospitaliter magis, quam hosti-liter, jussere. Dictator Tusculanus ita verba fecit: Qui-bus bellum indixistis, intulistisque, Patres conscripti, sicutnunc videtis nos stantes in vestibulo curiae vestrae, ita ar-mati paratique obviam imperatoribus legionibusque vestrisprocessimus. Hie noster, hic plebis nostrae habitus fuit , 3eritque semper, nisi si quando a vobis, proque vobis, armaacceperimus. Gratias agimus et ducibus vestris et exerciti-bus, quod oculis magis, quam auribus, crediderunt; et, ubinihil hostile erat, ne ipsi quidem fecerunt. Pacem , quam 4nos praestitimus, eam a vobis petimus: bellum eo, sicubiest, avertatis, precamur. In nos quid arma polleant vestra ,si patiendo experiundum est, inermes experiemur. Haecmens nostra est ; dii immortales faciant, tam felix, quampia. Quod ad crimina attinet, quibus moti bellum indixi- 5stis: etsi revicta rebus verbis confutare nihil attinet; tamen,etiamsi vera sint, vel fateri nobis ea , quum tam evidenterpoenituerit, tutum censemus. Peccetur in vos, dum dignisitis, quibus ita satisfiat. Tantum fere verborum ab Tus-culanis factum. Pacem in praesentia, nec ita multo postcivitatem etiam, impetraverunt: ab Tusculo legionesreductae.
XXVII. Camillus, consilio et virtute in Volsco bello,felicitate in Tusculana expeditione, utrobique singulari ad-versus collegam patientia et moderatione insignis, magi-stratu abiit; creatis tribunis militaribus in insequentemannum, L. et P. Valeriis, Lucio quintum, Publio tertium,et C. Sergio tertium, L. Menenio secundum, Sp. Papirio,Ser. Cornelio Maluginense. Censoribus quoque eguit an- 2nus, maxime propter incertam famam aeris alieni; aggra-vantibus summam etiam invidiae ejus tribunis plebis, quumab iis elevaretur, quibus, fide magis quam fortuna deben-tium laborare creditum videri, expediebat. Creati censo-res C. Sulpicius Camerinus, Sp. Postumius Regillensis:coeptaque jam res morte Postumii, quia collegam suffici