268
T. Livii Lib, VI. Cap, 30 — 32 .
starum, his ferme incisa literis fuit: Jupiter atque diviomnes hoc dederunt , ut T. Quinctius dictator oppida novemcaperet. Die vicesimo, quam creatus erat, dictatura seabdicavit.
XXX. Comitia inde habita tribunorum militum con-sulari potestate; quibus aequatus patriciorum plebejorum-que numerus. Ex Patribus creati P. et C. Manlii, cumL. Julio: plebes C. Sextilium, M. Albinium, L. Antistium
2 dedit. Manliis, quod genere plebejos, gratia Julium an-teibant, Vulsci provincia, sine sorte, sine comparationeextra ordinem data: cujus et ipsos postmodo et Patresqui dederant, poenituit. Inexplorato pabulatum cohortesmisere. Ouibus velut circumventis, quum id falso nur,-ciatum esset, dum, praesidio ut essent, citati feruntur,ne auctore quidem asservato, qui eos, hostis Latinus promilite Romano, frustratus erat, ipsi in insidias praecipi-
3 tavere. Ibi dum iniquo loco sola virtute militum restan-tes caeduntur caeduntque, castra interim Romana, jacentiain campo, ab altera parte hostes invasere. Ab ducibusutrobique proditae temeritate atque inscitia res. Ouicquidsuperfuit fortunae populi Romani, id militum etiam sine
4 rectore stabilis virtus tutata est. Ouae ubi Romam suntrelata, primum dictatorem dici placebat, deinde, postquamquietae res ex Volscis afferebantur, et apparuit, nescireeos victoria et tempore uti, revocati etiam inde exercitusac duces: otiumque inde, quantum a Volscis, fuit. Id modoextremo anno tumultuatum, quod Praenestini concitatis
5 Latinorum populis rebellarunt. Eodem anno Setiam, ipsisquerentibus penuriam hominum, novi coloni ascripti. Re-busque haud prosperis bello, domestica quies, quam tri-bunorum militum ex plebe gratia majestasque inter suosobtinuit, solatium fuit.
XXXI. Insequentis anni principia statim seditione in-genti arsere, tribunis militum consulari potestate Sp. Fu-rio , Q. Servilio secundum, C. Licinio, P. Cloelio, M. Ho-ratio, L. Geganio. Erat autem et materia et causa sedi-tionis aes alienum: cujus noscendi gratia Sp. ServiliusPriscus, Q. Cloelius Siculus censores facti, ne rem age-
3 rent, bello impediti sunt. Namque trepidi nuncii primo,fuga deinde ex agris, legiones Volscorum ingressas fines,popularique passim Romanum agrum, attulere. I11 quatrepidatione tantum afuit, ut civilia certamina terror ex-ternus cohiberet, ut contra eo violentior potestas tribuni-cia impediendo delectui esset; donec conditiones impositaePatribus, ne quis, quoad bellatum esset, tributum daret,
5 aut jus de pecunia credita diceret. Eo laxamento plebisumpto, mora delectui non est facta. Legionibus novisscriptis, placuit, duos exercitus in agrum Volscum legio-nibus divisis duci. Sp. Furius, M. Horatius dextrorsus