269
A. U. C. 376-378- A. C. 378 — 376.
maritimam oram atque Antium, 0. Servilius et L. Gega-nius laeva ad montes Ecetram pergunt. Neutra parte ho-stis obvius fuit. Populatio itaque non illi vagae similis, 4quam Volscus latrocinii more, discordia hostium fretus,et virtutem metuens, per trepidationem raptim fecerat}sed ab justo exercitu justa ira facta, spatio quoque tem-poris gravior. Ouippe a Volscis, timentibus, ne interimexercitus ab Roma exiret, incursiones in extrema finiumfactae erant: Romano contra etiam in hostico morandicausa erat, ut hostem ad certamen eliceret. Itaque, om- 5nibus passirn tectis agrorum, vicisque etiam quibusdamexustis , non arbore frugifera, non satis in spem frugumrelictis, omni, quae extra moenia fuit, hominum pecudum-que praeda abacta , Romam utrinque exercitus reducti.
XXXII. Parvo intervallo ad respirandum debitoribusdato, postquam quietae res ab hostibus erant, celebrari deintegro jurisdictio; et tantum abesse spes veteris levandifenoris, ut tributo novum fenus contraheretur, in muruma censoribus locatum, saxo quadrato faciundum. Cui suc- 2cumbere oneri coacta plebes; quia, quem delectum impe-dirent, non habebant tribuni plebis. Tribunos etiam mi-litares patricios omnes, coacta principum opibus, fecit,
L. Aemilium, P. Valerium quartum, C. Veturium, Ser.Sulpicium, L. et C. Quinctius Cincinnatos. Iisdem opibus 5obtinuere, ut adversus Latinos Volscosque, qui conjunctislegionibus ad Satricum castra habebant, nullo impedienteomnibus junioribus sacramento adactis, tres exercitus scri-berent: unum ad praesidium urbis; alterum, qui, si quialibi motus exstitisset, ad subita belli mitti posset; ter-tium longe validissimum P. Valerius et L. Aemilius adSatricum duxere: ubi quum aciem instructam hostium locoaequo invenissent, extemplo pugnatum : et, ut nondum sa-tis claram victoriam, sic prosperae spei pugnam imberingentibus procellis fusus diremit. Postero die iterata 4pugna: et aliquamdiu aequa virtute fortunaque Latinae maxi-me legiones, longa societate militiam Romanam edoctae,restabant. Eques immissus ordines turbavit: turbatis signapeditum illata: quantumque Romana se invexit acies, tan-tum hostes gradu demoti: et ut semel inclinavit pugna,jam intolerabilis Romana vis erat. Fusi hostes quum Sa- 5tricum, quod duo millia inde aberat, non castra , peterent,ab equitatu maxime caesi: castra capta direptaque. AbSatrico nocte, quae proelio proxima fuit, fugae similiagmine petunt Antium: et quum Romanus exercitus propevestigiis sequeretur, plus tamen timor, quam ira, celeri-tatis habuit. Prius itaque moenia intravere hostes, quam 6Romanus extrema agminis carpere aut morari posset. Indealiquot dies vastando agro absumpti, nec Romanis satis