Band 
Vol. I.
Seite
272
JPEG-Download
 

272

T. Livii Lib. VI. Cap. 36. 37.

2 honores aperirent. Creatique tribuni C. Licinius et L,Sextius promulgavere leges omnes adversus opes patricio!rum , et pro commodis plebis: unam de aere alieno, utdeducto eo de capite, quod usuris pernumeratum esset, i<Jquod superesset, triennio aequis portionibus persolveretur:alteram de modo agrorum, ne quis plus quingenta jugeraagri possideret: tertiam, ne tribunorum militum comitiafierent, consulumque utique alter ex plebe crearetur,

3 Cuncta ingentia, et quae sine certamine maximo obtinerinon possent. Omnium igitur simul rerum, quarum immo-dica cupido inter mortales est, agri, pecuniae, honorum,discrimine proposito, conterriti Patres, quum trepidassent,publicis privatisque consiliis nullo remedio alio, praeterexpertam multis jam ante certaminibus intercessionem, in.vento, collegas adversus tribunicias rogationes compara.

4 verunt. ^ui, ubi tribus ad suffragium ineundum citari aLicinio Sextioque viderunt, stipati Patrum praesidiis, necrecitari rogationes, nec sollemne quicquam aliud ad scis-cendum plebi fieri passi sunt. Jamque frustra saepe con-cilio advocato, quum pro antiquatis rogationes essenl;Bene habet , inquit Sextius, quandoquidem tantum interca.

5 sionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur plebem. Agi.tedum, comitia indicite, Patres, tribunis militum crean-dis: faxo, ne juvet vox ista, Veto, qua nunc concinentescollegas nostros tam laeti auditis. Haud irritae cecidereminae: comitia, praeter aedilium tribunorumque plebis,nulla sunt habita. Licinius Sextiusque , tribuni plebis re-fecti, nullos curules magistratus creari passi sunt: eaquesolitudo magistratuum, et plebe reficiente duos tribunos,et his comitia tribunorum militum tollentibus, per quin-quennium urbem tenuit.

XXXVI. Alia bella opportune quievere: Veliterni co-loni, gestientes otio, quod nullus exercitus Romanus esset,et agrum Romanum aliquoties incursavere, et Tusculumoppugnare adorti sunt. Eaque res, Tusculanis veteribussociis, novis civibus, opem orantibus, verecundia maximea non Patres modo, sed etiam plebem, movit. Remittenti-bus tribunis plebis, comitia per interregem sunt habita;creatique tribuni militum L. Furius, A. Manlius, Ser, Sul-picius, Ser. Cornelius, P. et C. Valerii, haudquaquam tamobedientem in delectu, quam in comitiis, plebem habuere:ingentique contentione exercitu scripto profecti, non abTusculo modo summovere hostem, sed intra suamet ipsum3 moenia compulere. Obsidebanturqne haud paullo vi ma-jore Velitrae, quam Tusculum obsessum fuerat; nec tamenab eis, a quibus obsideri coeptae erant, expugnari potuere.Ante novi creati sunt tribuni militum, O. Servilius, C. Ve-turius, A. et M. Cornelii, O. Ouiuctius, M. Fabius. Nihilne ab his quidem tribunis ad Velitras memorabile factum.

In