Band 
Vol. I.
Seite
271
JPEG-Download
 

A. U. C. 378. A. C. 376.

271

miseriaegue plebis crescebant, quum eo ipso, quod necesseerat solvi, facultas solvendi impediretur. Itaque, quumjam ex re nihil dari posset, fama et corpore, judicati at-que addicti, creditoribus satisfaciebant, poenaque in vicemfidei cesserat. Adeo ergo obnoxios suinmiserant animos 2non infimi solum, sed principes etiam plebis, ut non modoad tribunatum militum inter patricios petendum, quodtanta vi ut liceret tetenderant, sed ne ad plebejos quidemmagistratus capessendos petendosque ulli viro acri expe-rientique animus esset: possessionemque honoris, usurpatimodo a plebe per paucos annos, recuperasse in perpetuumPatres viderentur. Ne id nimis laetum parti alteri esset, 3parva (ut plerumque solet) rem ingentem moliundi causaintervenit. M. Fabii Ambusti, potentis viri, quum intersui corporis homines, tum etiam ad plebem, quod liand-quaquam inter id genus contemptor ejus habebatur, filiaeduae nuptae, Ser. Sulpicio major, minor C. Licinio Sto-loni erat, illustri quidem, viro tamen plebejo : eaque ipsaaffinitas haud spreta gratiam Fabio ad vulgum quaesierat.Forte ita incidit, ut, in Ser. Sulpicii tribuni militum domo, 4sorores Fabiae quum inter se (ut fit) sermonibus tempustererent, lictor Sulpicii, quuin is de foro se domum reci-peret, forem (ut mos est) virga percuteret, (tuum ad id,moris ejus insueta, expavisset minor Fabia, risui sororifuit, miranti ignorare id sororem. Ceterum is risus sti- gmulos parvis mobili rebus animo muliebri subdidit: fre-quentia quoque prosequentium rogantiumque, num quidvellet, credo fortunatum matrimonium ei sororis visum;suique ipsam malo arbitrio, quo a proximis quisque mi-nime anteiri vult, poenituisse. Confusam eam ex recenti 6morsu animi quum pater forte vidisset, percunctatus, sa-tin’ salvaei avertentem causam doloris (quippe nec satispiam adversus sororem, nec admodum in virum honorifi-cam) elicuit comiter sciscitando, ut fateretur, eam essecausam doloris, quod juncta impari esset, nupta in domo,quam nec honos nec gratia intrare posset. Consolans inde 7filiam Ambustus bonum animum habere jussit: eosdemprope diem domi visuram honores, quos apud sororem vi-deat. Inde consilia inire cum genero coepit, adhibito L.Sextio, strenuo adolescente, et cujus spei nihil praeter ge-nus patricium deesset.

XXXV. Occasio videbatur rerum novandarum propteringentem vim aeris alieni; cujus levamen mali plebes, nisisuis in summo imperio locatis, nullum speraret. Accin-gendum ad eam cogitationem esse. Conando agendoquejam eo gradum fecisse plebejos, unde, si porro annitantur,pervenire ad summa, et Patribus aequari, tam honore,quam virtute, possent. In praesentia tribunos plebis fieriplacuit, quo in magistratu sibimet ipsi viam ad ceteros