274
T. Livii Lib. VI. Cap. 38. 3g.
posse dici id, quod antea jactare soliti sint, non esse in ple.
5 bejis idoneos viros ad curules magistratus. Numquid enimsocordius aut segnius rempublicam administrari post P. Li.cinii Calvi tribunatum, qui primus ex plebe creatus sit,quam per eos annos gesta sit, quibus praeter patricios nemotribunus militum fuerit ? Quin contra patricios aliquot dam -natos post tribunatum , neminem plebejum. Quaestores quo.que, sicut tribunos militum, paucis ante annis ex plebecoeptos creari: nec ullius eorum populum Romanum poeni.
6 tuisse. Consulatum superesse plebejis: eam esse arcem liber-tatis, id columen. Si eo perventum sit, tum populum Ro.manum vere exactos ex urbe reges, et stabilem libertatemsuam existimaturum. Quippe ex illa die in plebem venturaomnia, quibus patricii excellant, imperium atque honorem ,gloriam belli, genus, nobilitatem, magna ipsis fruenda, ma-
q jora liberis relinquenda. Hnjus generis orationes ubi ac-cipi videre; novam rogationem promulgant, ut pro duum-viris sacris faciundis decemviri creentur, ila ut pars esplebe, pars ex Patribus fiat: omniumque earum rogatio-num comitia in adventum ejus exercitus differunt, quiVelitras obsidebat.
XXXVIII. Prius circumactus est annus, quam a Ve-litris reducerentur legiones. Ita suspensa de legibus resad novos tribunos militum dilata; nam plebis tribunos eos-dem duos, utique quia legum latores erant, plebes reficie-
2 bat. Tribuni militum creati T. Oninclius, Ser. Cornelius.Ser. Sulpicius, Sp. Servilius, L. Papirius, L. VeturiusPrincipio statirn anni ad ultimam dimicationem de legibusventum: et, quum tribus vocarentur, nec intercessio col-legarum latoribus obstaret, trepidi Patres ad duo ultimaauxilia, summum imperium summumque ad civem, decur-
3 runt. Dictatorem dici placet: dicitur IVT. Furius Camillus,qui magistrum equitum L. Aemilium cooptat. Legum quo-que latores adversus tantum apparatum adversariorum etipsi causam plebis ingentibus animis armant: concilioque
4 plebis indicto, tribus ad suffragium vocant. Ouuin dicta-tor, stipatus agmine patriciorum, plenus irae minarumqueconsedisset, atque ageretur res solito primum certamineinter se tribunorum plebi, ferentium legem interceden-tiumque, et, quanto jure potentior intercessio erat, tan-tum vinceretur favore legum ipsarum latorumqne, et, Uti
5 rogas, primae tribus dicerent: tum Camillus, Quandoqui-dem , inquit, Quirites , jam vos tribunicia libido, non pote-stas, regit, et intercessionem, secessione quondam plebispartam, vobis eadem vi Jacitis irritam, qua peperistis : nonreipublicae magis universae, quam vestra causa, dictatorintercessioni adero, eversumque vestrum auxilium imperio
6 tutabor. Itaque, si C. Licinius et L. Sextius intercessionicollegarum cedunt ; nihil patricium magistratum inseram