Band 
Vol. I.
Seite
277
JPEG-Download
 

A. U. C. 587. A. C, 567.

2 77

Fastidimus, ut sine mercede magna non occi-namus ? Sed quae tandem ista merces est, qua vos semper'ribunos plebis habeamus? ut rogationes, inquit, no-stras, seu placent, seu displicent, seu utiles,seu inutiles sunt, omnes conjunctim accipia-tis. Obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex 7media concione unum civem succlamare: Bona veniavestra liceat ex his rogationibus legere, quassalubres nobis censemus esse-, antiquarealias. Non, inquit, licebit. Tu de fenore at-que agris, quod ad vos omnes pertinet, jubeas,et hoc portenti non fiat in urbe Romana, utiL. Sextium atque hunc C. Licinium consules,quod indignar is , quod ab ominaris, videas ?Aut omnia accipe, aut nihil fero. Ut si quis ei, 8quem urgeat fames, venenum ponat cum cibo i et aut abs-tinere eo, quod vitale sit, jubeat, aut mortiferum vitaliadmisceat. Ergo, si esset libera haec civitas , non tibi fre-quentes succlamassent? Abi hinc cum tribunatibus acrogationibus tuis. Quid? si tu non tuleris,quod c 0 mmodum est populo accipe re, nemoerit, qui f er at illud? Si quis patricius, si quis (quod 9illi volunt invidiosius esse) Claudius diceret : Aut om-nia accipite, au t nihil fero-, quis vestrum, Quiri-tes, ferret ? Nunquamne vos res potius, quam auctores,spectabitis ? sed omnia semper , quae magistratus ille dicet,secundis auribus, quae ab nostrum quo dicentur, adversisaccipietis ? At he r cule sermo est minime civilis.Quid? Rogatio qualis est, quam a vobis antiquatam indig- 10nanturl Sermoni, Quirites, simillima-. Consules, inquit,rogo, ne vobis, quos velitis, f acer e. lic e at.

An aliter rogat., qui utique alterum cx plebe Jieri consulemjubet, nec duos patricios creandi potestatem vobis permittit ?

Si hodie bella sint, quale Etruscum fuit, quum Porsena Ja- 11niculum insedit, quale Gallicum modo, quum praeter Capi-tolium atque arcem omnia haec hostium erant, et consula-tum cum hoc M. Furio et quolibet alio ex Patribus L, illeSextius peteret-, possetisne ferre, Sextium haud pro dubioconsulem esse, Camillum de repulsa dimicare? Hoccine est 12in commune honores vocare, ut duos plebejos jieri consulesliceat, duos patricios non liceat? et alterum ex plebe creari ■■necesse sit, utrumque ex Patribus praeterire liceat ? Quae-nam ista societas, quaenam consortio est? Parum est, si,cujus pars tua nulla adhuc fuit, in partem ejus venis, nisipartem petendo totum traxeris ? Timeo, inquit, ne, si 13duos lic eb it creari patricios, neminem creetisple b ejum. Quid est dicere aliud, quia indignos vestravoluntate creaturi non estis, necessitatem vobis creandi, quosnon vultis, imponam ? Quid sequitur, nisi ut ne beneficium