278
T. Livii Lib. VI. Cap. 4i , 42.
quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petieritplebejus, et lege se, non suffragio, creatum dicat ? j
XLI. Quomodo extorqueant, non quomodo petant hono-res, quaerunt; et ita maxima sunt adepturi, ut nihil ne prominimis quidem debeant; et occasionibus potius quam virtute jpetere honores malunt. Est aliquis, qui se inspici, aesti-mari fastidiat; qui certos sibi uni honores inter dimicantescompetitores aequum censeat esse; qui se arbitrio vestro exi-mat; qui vestra necessaria suffragia pro voluntariis, et
2 serva pro liberis faciat. Omitto Licinium Sextiumque, quo-rum annos in perpetua potestate, tanquam regum in Capi,tolio, numeratis: quis est hodie in civitate tam humilis, cuinon via ad consulatum facilior per istius legis occasionem,quam nobis ac liberis nostris, fiat"i si quidem nos, ne quumvolueritis quidem, creare interdum poteritis; istos, etiam si
3 nolueritis, necesse sit. De indignitate satis dictum est: ( ete-nim dignitas ad homines pertinet ) quid de religionibus at-que auspiciis, quae propria deorum immortalium contemptioatque injuria est, loquar? Auspiciis hanc urbem conditamesse, auspiciis bello ac pace, domi militiaeque, omnia geri,
4 quis est, qui ignoret ? Penes quos igitur sunt auspicia more \majorum1 nempe, pines Patres; nam plebejus quidem ma-gistratus nullus auspicato creatur. Nobis adeo propria suntauspicia, ut non solum, quos populus creat patricios magi-stratus, non aliter, quam auspicato, creet; sed nos quoqueipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus, etprivatim auspicia habeamus, quae isti ne in magistratibus
5 quidem habent. Quid igitur aliud, quam tollit ex civitateauspicia, qui, plebejos consules creando, a Patribus, qui soliea habere possunt, aufert ? Eludant nunc licet religiones, jQuid enim est, si pulli non pascentur ? si ex jcavea tardius exierint? si o c c i n u er it avis ?Parva sunt haec: sed parva ista non contemnendo majores |
6 nostri maximam hanc rem fecerunt. Nunc nos, tanquam 1jam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias pollui- ,mus. Vulgo ergo pontifices, augures, sacrificuli reges cre• Ientur; cuilibet apicem dialem, dummodo homo sit, impona-mus: tradamus ancilia, penetralia, deos, deorumque curam,quibus nefas est. Non leges auspicato ferantur, non magi-stratus creentur; nec centuriatis nec curiatis comitiis Patres ,
7 auctores fiant. Sextius et Licinius, tanquam Romulus acTatius, in urbe R.omana regnent, quia pecunias alienas,quia agros dono dant. Tanta dulcedo est ex alienis fortu-nis praedandi; nec in mentem venit, altera lege solitudinesvastas in agris fieri pellendo finibus dominos; altera fidemabrogari, cum qua omnis humana societas tollitur. Omniumrerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes. Quodfaxitis, deos velim fortunare.
XLII. Oratio Appii ad id modo valuit, ut tempus ro-