Band 
Vol. I.
Seite
282
JPEG-Download
 

282

T. Livii Lib. VII. Cap, 3—- 5 .

3 nia) et ea ipsa peregrina res fuit. Sine carmine nilo, sineimitandorum carminum actu, .ludiones ex Etruria acciti,ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus moreTusco dabant. Imitari deinde eos juventus, simul incon-ditis inter se jocularia fundentes versibus, coepere; necabsoni a voce motus erant. Accepta itaque res saepinsque

4 usurpando excitata. Vernaculis artificibus, quia histerTusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum:qui non, sicut ante, Fescennino versu similem incomposi-tum temere ac rudem alternis jaciebant; sed impletasmodis saturas, descripto jam ad tibicinem cantu, motuque

g congruenti peragebant. Livius post aliquot annos, qui absaturis ausus est primus argumento fabulam serere, (idemscilicet, id quod omnes tum erant, suorum carminum actor)dicitur, quum saepius revocatus vocem obtudisset, veniapetita puerum ad canendum ante tibicinem quum statuis-set, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia

6 nihil vocis usus impediebat. Inde ad manum cantari hi-strionibus coeptum, diverbiaque tantum ipsorum voci re-licta. Postquam lege hac fabularum ab risu ac solutojoco res avocabatur, et ludus in artem paullatim verte-rat; juventus, histrionibus fabellarum actu relicto, ipsainter se more antiquo ridicula intexta versibus jactitarecoepit; quae inde exodia postea appellata, consertaque fa-

7 bellis potissimum Atellanis sunt. Quod genus ludorum abOscis acceptum tenuit juventus, nec ab histrionibus polluipassa est. Eo institutum manet, ut actores Atellanarumnec tribu moveantur, et stipendia, tanquam expertes ar-tis ludicrae, faciant. Inter aliarum parva principia re.rum ludorum quoque prima origo ponenda visa est, utappareret, quam ab sano initio res in hanc vix opulentisregnis tolerabilem insaniam venerit.

III. Nec tamen ludorum primum initium, procnran-dis religionibus datum, aut religione animos, aut corporamorbis levavit. Quin etiam, quum medios forte ludoscircus Tiberi superfuso irrigatus impedisset, id vero, vel-ut aversis jam diis aspernantibusque placamina irae, ter-

a rorem ingentem fecit. Itaque Cn. Genucio, L. AemilioMamercino secundum consulibus, quum piaculorum magisconquisitio animos, quam corpora morbi, afficerent, repe-titum ex seniorum memoria dicitur, pestilentiam quondamclavo ab dictatore fixo sedatam. Ea religione adductussenatus dictatorem clavi figendi causa dici jussit. DictusL. Manlius Imperiosus, L. Pinarium magistrum equitum

5 dixit. Lex vetusta est, priscis literis verbisque scripta,ut, qui praetor maximus sit, Idibus Septembribus clavumpangat. Fixa fuit dextro lateri aedis Jovis optimi maximi,ex qua parte Minervae templum est. Eum clavum, quiararae per ea tempora literae erant, notam numeri anno-