Band 
Vol. I.
Seite
284
JPEG-Download
 

284

T. Livii Lib. VII, Cap. 6 . 7 .

lium L. filium esse. Mox introductus, (etenim percitumira in patrem spes erat aut criminis aliquid novi, aut con.silii ad rem agendam, deferre) salute accepta redditaque,

3 esse, ait, quae cum eo agere arbitris remotis velit. Proculinde omnibus abire jussis, cultrum stringit: et, superlectum stans ferro intento, nisi, in quae ipse concepissetverba, juraret, se patris ejus accusandi causa concilium ple.bis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum mi-natur. Pavidus tribunus (quippe qui ferrum ante oculosmicare, se solum, inermem; illum praevalidum juvenem,et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem viri-bus suis cerneret) adjurat, in quae adactus est verba; etprae se deinde tulit, ea vi subactum se incepto destitisse,

4 Nec perinde, ut maluisset plebes, sibi suffragii ferendi detam crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita aegre ha-buit, filium id pro parente ausum: eoque id laudabiliuserat, quod animum ejus tanta acerbitas patria nihil a pie-tate avertisset. Itaque non patri modo remissa causae dic-

5 tio est, sed ipsi etiam adolescenti ea res honori fuit. Etquum eo anno primum placuisset, tribunos militum ad le-giones suffragio fieri, (nam et antea, sicut nunc, quos Ru-fulos vocant, imperatores ipsi faciebant) secundum in sejlocis tenuit, nullis domi militiaeque ad conciliandam gra-tiam meritis ; ut qui rure et procul coetu hominum ju-ventam egisset.

VI. Eodem anno, seu motu terrae, seu qua vi alia,forum medium ferme specu vasto collapsum in immensamaltitudinem dicitur: neque eam voraginem conjectu terrae,quum pro se quisque gereret, expleri potuisse prius, quamdeum monitu quaeri coeptum, quo plurimum populus Ro-

2 manus posset? Id enim illi loeo dicandum, vates canebant,si rempublicam Romanam perpetuam esse vellent. TumM. Curtium, juvenem bello egregium, castigasse feruntdubitantes, an ullum magis Romanum bonum, quam arma

3 virtusque, esset. Silentio facto , templa deorum immorta-lium, quae foro imminent, Capitoliumque intuentem, etmanus nunc in coelum, nunc in patentes terrae hiatus addeos manes porrigentem, se devovisse, equo deinde, quampoterat, maxime exornato insidentem, armatum se in spe-cum immisisse, donaque ac fruges super eum a multitu-dine virorum ac mulierum congestas; lacumque Curtium,non ab antiquo illo T. Tatii milite Curtio Metto , sed ab

4 hoc appellatum. Cura non deesset, si qua ad verum viainquirentem ferret: nunc fama rerum standum est, ubicertam derogat vetustas fidem; et lacus nomen ab hac re-centiore insignitius fabula est. Post tanti prodigii procu-rationem , eodem anno de Hernicis consultus senatus,quum fetiales ad res repetendas nequicquam misisset, pri-mo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo