Band 
Vol. I.
Seite
291
JPEG-Download
 

A. U. C. 397. A. C. 357.

291

I

• ' XIV. Dictator, quampiam rem bonam exemplo haud

s i probabili actam cernebat, tamen facturum, quod milites

vellent, se recepit; Tulliumque secreto, quaenam haec ressit, aut quo acta more, percunctatur. Tullius magnopere 20 a dictatore petere, ne se oblitum disciplinae militaris, ne

t. sui, neve imperatoriae majestatis, crederet : multitudini con-

; citatae, quae ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse

1- se ducem, ne quis alius, quales mota creare multitudo so-

1, | leret, exsisteret. Nam se quidem nihil non arbitrio impera- 3>, I toris acturum : illi quoque tamen videndum magnopere esse,

» ut exercitum in potestate haberet. Differri noti posse adeo

concitatos animos: ipsos sibi locum ac tempus pugnandi“ sumpturos, si ab imperatore non detur. Dum haec loquun-

e tur, jumenta forte pascentia extra vallum Gallo abigenti

ii duo milites Romani ademerunt. In eos saxa conjecta a 4

e Gallis: deinde ab Romana statione clamor ortus, ac pro-

71 cursum utrinque est. Jamqne haud procul justo proelio

res erant, ni celeriter diremptum certamen per centurio-t nes esset. Affirmata certe eo casu Tullii apud dictatoremfides est: nec recipiente jam dilationem re, in posterum« diem edicitur, acie pugnaturos. Dictator tamen, ut qui jjn magis animis quam viribus fretus ad certamen descende-'i ret, omnia circumspicere atque agitare coepit, ut arte■S aliqua terrorem hostibus incuteret. Sollerti animo remnovam excogitat, qua deinde multi nostri atque externiis imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt. Mu-

s- lis strata detrahi jubet: binisque tantum centunculis relic-

i' tis, agasones, partim captivis, partim aegrorum armis or-

f) natos, imponit. His fere mille elfectis centum admiscet 3

? equites, et nocte super castra in montes evadere, ac silvis

sfi se occultare jubet: neque inde ante moveri, quam ab se

w acciperent signum. Ipse, ubi illuxit, in radicibus mon-

2- tium extendere aciem coepit sedulo, ut adversus montes

0- consisteret hostis. Instructo vani terroris apparatu, qui ■,

i - quidem terror plus paene veris viribus profuit, primo cre-

e, dere duces Gallorum, non descensuros in aequum Roma-

i- nos: deinde, ubi degressos repente viderunt, et ipsi avidi

os certaminis in proelium ruunt: priusque pugna coepit,

et quam signum ab ducibus daretur.

't, XV. Acrius invasere Galli dextrum cornu : neque sus-

s, tineri potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset, Sex.

n- Tullium nomine increpans rogitansque: Siccine pugnaturos

a- milites spopondisset ? ubi illi clamores sint arma poscentium e .

u- ubi minae injussu imperatoris proelium inituros ? en ipsum

?; imperatorem clara voce vocare ad proelium, et ire armatum

a- ante prima signa. Ecquis sequeretur eorum, qui modo duc-ti- turi fuerint-, in castris feroces, in acie pavidi* Vera audie- 2

re bant: itaque tantos pudor stimulos admovit, ut ruerent

in hostium tela, alienatis a memoria periculi animis. Hic

T 2