Band 
Vol. I.
Seite
292
JPEG-Download
 

29 »

T, Livii Lib. VII . Cap. 16. 17.

primo impetus prope vecors turbavit hostes: eques deindeemissus turbatos avertit. Ipse dictator, postquam laban.tem una parte vidit ac-iem, signa in laevum cornu con-fert, quo turbam hostium congregari cernebat; et iis, qui

3 in monte erant, signum, quod convenerat, dedit. Ubiinde quoque novus clamor ortus, et tendere obliquo montead castra Gallorum visi sunt; tum metu, ne excluderen-tur, omissa pugna est, cursuque effuso ad castra fereban-tur. Ubi quum occurrisset eis M. Valerius, magister equi-tum, (qui, profligato dextro cornu, obequitabat hostiummunimentis) ad montes silvasque vertunt fugam : plurimi-que ibi a fallaci equitum specie agasonibusque exceptisunt: et eorum, quos pavor pertulerat in silvas, atrox

4 caedes post sedatum proelium fuit. Nec alius post M. Fu-rium, quam C. Sulpicius, justiorem de Gallis egit trium-phum. Auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pon-dus, saxo quadrato septum, in Capitolio sacravit. Eodemanno et a consulibus vario eventu bellatum. Nam Ilernici

5 a C. Plautio devicti subactique sunt. Fabius collega ejusincaute atque inconsulte adversus Tarquinienses pugnavit:nec in acie tantum ibi cladis acceptum, quam quod tre-centos septem milites Romanos captos Tarquinienses im-molarunt: qua foeditate supplicii aliquanto ignominia po-puli Romani insignitior fuit. Accessit ad eam cladem etvastatio Romani agri, quam Privernates, Veliterni deinde,

6 incursione repentina fecerunt. Eodem anno duae tribus,Pomptina et Publilia, additae. Ludi votivi, quos M. Fu-rius dictator voverat, facti: et de ambitu ab 0 . Poeteliotribuno plebis, auctoribus Patribus, tum primum ad po-pulum latum est: eaque rogatione novorum maxime ho-minum ambitionem, qui nundinas et conciliabula obiresoliti erant, compressam credebant.

XVI. Ilaud aeque laeta Patribus insequenti anno, C.Marcio, Cn. Manlio consulibus, de unciario fenore a M.Duilio, L. Maenio tribunis plebis rogatio est perlata: et

2 plebs aliquanto eam cupidius scivit accepitque. Ad bellanova, priore anno destinata, Falisci quoque hostes exorti,duplici crimine: quod et cum Tarquiniensibus juventuseorum militaverat; et eos, qui Falerios perfugerant, quummale pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non

3 reddiderant. Ea provincia Cn. Manlio obvenit: Marciusexercitum in agrum Privernatem, integrum pace longin-qua , induxit, militemque praeda implevit. Ad copiam re-rum addidit munificentiam, quod, nihil in publicum se-

4 cernendo, augenti rem privatam militi favit. Privernatesquum ante moenia sua castris permunitis consedissent;vocatis ad concionem militibus, Castra nunc , inquit, vobishostium , urbemque praedae do, si mihi pollicemini, vos for-titer in acie operam navaturos, nec praedae magis quam