300
T. Livii Lib. VII. Cap, 26. 27.
imperii vires consules delectu habendo jussit. Civiliquippe standum exercitu esse, quando socialis coetus de-
5 sereret. Undique , non urbana tantum, sed etiam agrestijuventute, decem legiones scriptae dicuntur quaternummillium et ducenorum peditum, equitumque trecenorum,Quem nunc novum exercitum, si qua externa vis ingruathae vires populi Romani, quas vix terrarum capit orbis,contractae in unum haud facile efficiant: adeo, in quae
6 laboramus sola, crevimus, divitias luxuriamque. Inter ce-tera tristia ejus anni, consul alter Ap. Claudius in ipsobelli apparatu moritur: redierantque res ad Camillum;
*'cui unico consuli, vel ob aliam dignationem haud subji-ciendam. dictaturae, vel ob omen faustum ad Gallicum tu-multum cognominis, dictatorem arrogari haud satis decu-
7 rum visum est Patribus. Consul, duabus legionibus urbipraepositis, octo cum L. Pinario praetore divisis, memorpaternae virtutis, Gallicum sibi bellum extra sortem su-mit: praetorem maritimam oram tutari, Graecosque ar-cere litoribus jussit. Et, quum in agrum Pomptinum de-scendisset, (quia neque in campis congredi nulla cogentere volebat, et prohibendo populationibus, quos rapto vi-vere necessitas cogeret, satis domari credebat hostem) lo-cum idoneum stativis delegit.
XXVI. Ubi quum stationibus quieti tempus tererent,Gallus processit, magnitudine atque armis insignis: qua-tiensque scutum hasta, quum silentium fecisset, provocatper interpretem unum ex Romanis, qui secum ferro de-
S cernat. M. erat Valerius tribunus militum, adolescens,qui haud indigniorem eo decore se, quam T. Manlium,ratus, prius sciscitatus consulis voluntatem, in mediumarmatus processit. Minus insigne certamen humanum nu-mine interposito deorom auctum. Namque conserenti jammanum Romano corvus repente in galea consedit, in ho-stem versus. Quod primo, ut augurium coelo missum,
3 laetus accepit tribunus. Precatus deinde, Si divus , si di-va esset , qui sibi praepetem misisset , volens propitius ades-set. Dictu mirabile, tenuit non solum ales captam semelsedem, sed, quotiescunque certamen initum est, levans sealis, os oculosque hostis rostro et unguibus appetiit: do-nec territum prodigii talis visu, oculisque simul ac menteturbatum, Valerius obtruncat. Corvus e conspectu elatus
4 orieutem petit. Hactenus quietae utrinque stationes fuere.Postquam spoliare corpus caesi hostis tribunus coepit, necGalli se statione tenuerunt, et Romanorum cursns advictorem etiam ocior fuit. Ibi, circa jacentis Galli cor-pus contracto certamine, pugna atrox concitatur. Jampon manipulis proximarum stationum, sed legionibus utrin-
0 que effusis res geritur. Camillus laetum militem victoriatribuni, laetum tam praesentibus ac secundis diis, ire in