Band 
Vol. I.
Seite
299
JPEG-Download
 

299

A, U. C. 405—406. A. C. 349 — 348 .

Jamque omissa cunctando victoria erat, quum consul, vul-nere alligato, revectus ad prima signa, Quid, stas, miles ?inquit. Non cum Latino Sabinoque hoste res est, quem 3victum armis socium ex hoste facias. In belluas strinxi-mus ferrum. Hauriendus aut dandus est sanguis. Propu-listis a castris, supina valle praecipites egistis , stratis cor-poribus hostium superstatis. Complete eadem strage cam-pos, qua montes replestis. Nolite exspectare, dum stantesvos fugiant : inferenda sunt signa, et vadendum in hostem.His adhortationibus iterum coorti pellunt loco primos 4manipulos Gallorum ; cuneis deinde in medium agmenperrumpunt. Inde barbari dissipati, quibus nec certa im-peria, nec duces essent, vertunt impetum in suos: fusiqueper campos, et praeter castra etiam sua fuga praelati, quodeditissimum inter aequales tumulos occurrebat oculis,arcem Albanam petunt. Consul, non ultra castra insecti.- 5tus, (quia et vulnus degravabat, et subjicere exercitumpugna fessum tumulis ab hoste occupatis nolebat) praedaomni castrorum militi data, victorem exercitum, opulen-tumque Gallicis spoliis, Romam reduxit. Moram triumphovulnus consulis attulit: eademque causa dictatoris deside-rium senatui fecit, ut esset, qui aegris consulibus comitiahaberet. Dictator L. Furins Camillus dictus, addito ma- 5gistro equitum P. Cornelio Scipione, reddidit Patribuspossessionem pristinam consulatus. Ipse ob id meritumingenti Patrum studio creatus consul, collegam Ap. Clau-dium Crassum dixit.

XXV. Priusquam inirent novi consules magistratum,triumphus a Popillio de Gallis actus magno favore plebis:mussantesque inter se rogitabant: num quem plebeji consu-lis poeniteretl Simul dictatorem increpabant, qui legis Li-ciniae spretae mercedem consulatum, privata cupiditatequam publica injuria foediorem, cepisset, ut se ipse con-sulem dictator crearet. Annus multis variisque motibus 2fuit insignis. Galli ex Albanis montibus, quia hiemis vimpati nequiverant, per campos maritimaque loca vagi popu-labantur, Mare infestum classibus Graecorum erat, ora-que liloris Antiatis, Laurensque tractus, et Tiberis ostia;ut praedones maritimi, cum terrestribus congressi, anci-piti semel proelio decertarint, dubiique discesserint in ca-stra Galli, Graeci retro ad naves, victos se, an victores,putarent. Inter hos longe maximus exstitit terror, conci- 3lia populorum Latinorum ad lucum Ferentinae habita:responsumque haud ambiguum imperantibus milites Roma-nis datum, absisterent imperare iis, quorum auxilio ege-rent. Latinos pro sua libertate potius, quam pro alieno im-perio , laturos arma. Inter duo simul bella externa, de- 4fectione etiam sociorum senatus anxius, quum cerneretmetu tenendos, quos fides non tenuisset, extendere omnes