Band 
Vol. I.
Seite
305
JPEG-Download
 

A. U. C. 412. A. C. 342 .

305

pendentibus animi renunciare jubeatis. Alterum responsumsalutem, victoriam , lucem, ac libertatem ; alterum ominarihorreo, quae ferat. Proinde ut aut de vestris futuris sociisatque amicis, aut nusquam ullis futuris nobis, consulite.

XXXI. Summotis deinde legatis, quum consultus se-natus esset, etsi magnae parti urbs maxima opulentissima-que Italiae, uberrimus ager marique propinquus ad varie-tates annonae horreum populi Romani fore videbatur; ta-men tanta utilitate fides antiquior fuit, responditque itaex auctoritate senatus consul: Auxilio vos, Campani, dignos 3censet senatus', sed ita vobiseum amicitiam institui par est ,ne qua vetustior amicitia ac societas violetur. Samnites no-biscum foedere juncti sunt. Itaque arma, deos prius quamhomines violatura , adversus Samnites vobis negamus. Le-gatos, sicut fas jusque est, ad socios atque amicos precatummittemus, ne qua vobis vis fiat. Ad ea princeps legationis, 3(sic enim domo mandatum attulerant) Quandoquidem, inquit,nostra tueri adversus vim atque injuriam justa vi non vul-tis, vestra certe defendetis. Itaque populum Campanum ,urbemque Capuam, agros, delubra deum, divina humanaqueomnia in vestram, Patres conscripti, populique Romani di-tionem dedimus ; quicquid deinde patiemur , dediticii vestripassuri. Sub haec dicta omnes, manus ad consules ten- 4dentes, pleni lacrimarum in vestibulo curiae procubue-runt. Commoti Patres vice fortunarum humanarum, siille praepotens opibus populus, luxuria superbiaque cla-rus, a quo paullo ante auxilium finitimi petissent, adeoinfractos gereret animos, ut se ipse suaque omnia potesta-tis alienae faceret: tum jam fides agi visa, deditos nonprodi, nec facturum aequa Samnitium populum censebant,si agrum urbemque, per deditionem factam populi Romani,oppugnarent. Legatos itaque extemplo mitti ad Samnites 5placuit: data mandata, ut preces Campanorum, responsumsenatus amicitiae Samnitium memor, deditionem postremofactam, Samnitibus exponerent. Peterent pro societate ami-citiaque, ut dediticiis suis parcerent: neque in eum agrum,qui populi Romani factus esset , hostilia arma inferrent .

Si leniter agendo parum proficerent, denunciarent Samniti-bus populi Romani senatusque verbis, ut Capua urbe Cam-panoque agro abstinerent. Haec legatis agentibus in con- 6cilio Samnitium adeo est ferociter responsum, ut non so-lum gesturos se esse dicerent id bellum, sed magistratuseorum e curia egressi, stantibus legatis, praefectos cohor-tium vocarent; iisque clara voce imperarent, ut praeda-tum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.

XXXII. Hac legatione Romam relata, positis omniumaliarum rerum curis, Patres, fetialibus ad res repetendasmissis, belloque, quia non redderentur, sollemni more in-dicto, decreverunt, ut primo quoque tempore de ea re adLivius P. I. U