3o6
T. Livii Lib. VII. Cap. 33 .
populum ferretur: jussuque populi consules ambo cumduobus ab urbe exercitibus profecti, Valerius in Campa,niam, Cornelius in Samnium, ille ad montem Gaurum, hic
• ad Saticulam, castra ponunt. Priori Valerio Samnitiumlegiones (eo namque omnem belli molem inclinaturam cen.sebant) occurrunt. Simul in Campanos stimulabat ira,tam promptos nunc ad ferenda, nunc ad arcessenda ad-versus se auxilia. Ut vero castra Romana viderunt, fero,citer pro se quisque signum duces poscere, affirmare, ea-dem fortuna Romanum Campano laturum opem, qua Cam-
3 panus Sidicino tulerit. Valerius, levibus certaminibus,tentandi liostis cansa, haud ita multos moratus dies,signum pugnae proposuit, paucis suos adhortatus : Ne no.vum bellum eos novusque hostis terreret. Quicquid ab urbtlongius proferrent arma, magis magisque in imbelles genteseos prodire. Ne Sidicinorum Campanorumque cladibus Sam-nitium aestimarent virtutem. Qualescunque inter se certa.
4. 1terint, necesse fuisse alteram partem vinci. Campanos qui.dem haud dubie magis nimio luxu fluentibus rebus molli,tiaque sua, quam vi hostium, victos esse. Quid autem esseduo prospera in tot seculis bella Samnitium adversus totdecora populi Romani, qui triumphos paene plures, quamannos ab urbe condita, numeret? qui omnia circa se, Sabi-nos, Etruriam, Latinos, Hernicos, Aequos, Volscos, Aurun-cos, domita armis habeatt qui Gallos, tot proeliis caesos >
5 postremo in mare ac naves fuga compulerit ? Quum gloriabelli ac virtute sua quemque fretos ire in aciem debere, tumetiam intueri, cujus ductu auspicioque ineunda pugna sit:utrum, qui audiendus duntaxat magnificus adhortator sit,verbis tantum ferox, operum militarium expers, an qui etipse tela tractare, procedere ante signa, versari media inmole pugnae sciat. Facta mea, non dicta, vos, milites,inquit, sequi volo; nec disciplinam modo, sed exemplum
6 etiam, a me petere. Non factionibus modo nec per coitio-nes usitatas nobilibus, sed hac dextra, mihi tres consulatussummamque laudem peperi. Fuit, quum hoc dici poterat :Patricius enim eras, et a liberatoribus pa-triae ortus i et, eodem anno familia ista con-sulatum, quo urbs haec consulem, habuit.Nunc jam nobis Patribus vobisque plebejis promiscuus con-sulatus patet; nec generis, ut ante, sed virtutis est praemi-um. Proinde summum quodque spectate, milites, decus.
7 Non, si mihi novum hoc Corvi cognomen diis auctoribushomines dedistis, Publicolarurn vetustum familiae nostraecognomen memoria excessit. Semper ego plebem Romanammilitiae domique, privatus, in magistratibus parvis magnis-que, aeque tribunus ac consul, eodem tenore per omnesdeinceps consulatus, colo atque colui. Nunc, quod instat ,