312
T. Livii Lib.VlI, Cap. 39 . 40 .
3 -vertit bellum. Neque ita rei gestae fama Italiae se fini,bus tenuit: sed Carthaginienses quoque legatos gratula-tum Romam misere cum coronae aureae dono, quae inCapitolio in Jovis cella poneretur: fuit pondo viginti
S quinque. Consules ambo de Samnitibus triumpharunt, se-quente Decio insigni cum laude donisque: quum inconditomilitari joco haud minus tribuni celebre nomen, quamconsulum, esset. Campanorum deinde Suessulanorumqueauditae legationes: precantibusque datum, ut praesidiumeo in hiberna mitteretur, quo Samnitium excursiones ar-
4 cerentur. Jam tum minime salubris militari disciplinaeCapua instrumento omnium voluptatium delinitos militumanimos avertit a memoria patriae: inibanturque consiliain hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae,per quod illi eam antiquis cultoribus ademissent: Neque
5 immerito suum ipsorum exemplum in eos versurum. Curautem potius Campani agrum Italiae uberrimum, dignamagro urbem, qui nec se nec sua tutari possint, quam victorexercitus haberet, qui suo sudore ac sanguine inde Samni-tes depulisset ? An aequum esse, dediticios suos illa fertili-tate atque amoenitate perfrui ; se, militando fessos, in -pe-stilente atque arido circa urbem solo luctari, aut in urbe
6 insidentem tabem crescentis in dies fenoris pati ? Haec agi-tata occultis conjurationibus, necdum vulgata in omnesconsilia, invenit novus consul C. Marcius Rutilus, cuiCampania sorte provincia evenerat, Q. Servilio collega adurbem relicto. Itaque quum omnia ea, sicut gesta erant,per tribunos comperta haberet, et aetate et usu doctus(quippe qui jam quartum consul esset, dictatorque et cen-sor fuisset) optimum ratus, differendo spem, quandocun-que vellent, consilii exsequendi, militarem impetum fru-strari; rumorem dissipat, in iisdem oppidis et anno post
7 praesidia hibernatura. Divisa enim erant per Campaniaeurbes, manaverantque a Capua consilia in exercitum om-nem. Eo laxamento cogitationibus dato, quievit in prae-sentia seditio,
XXXIX. Consul, educto in aestiva milite, dum quie-tos Samnites habebat, exercitum purgare missionibus tur-bulentorum hominum instituit; aliis emerita dicendo sti-pendia esse, alios graves jam aetate, aut viribus parum
2 validos. Quidam in commeatus mittebantur, singuli primo,deinde et cohortes quaedam, quia procul ab domo ac re-bus suis hibernassent. Per speciem etiam militarium usu-um, quum alii alio mitterentur, magna pars ablegati.Quam multitudinem censui alter Romae praetorque, aliasex aliis fingendo moras, retinebat. Et primo quidem,ignari ludificationis, minime inviti domos revisebant.
3 Postquam neque reverti ad signa primos, nec ferme alium,quam qui in Campania hibernassent, praecipueque ex iis