Band 
Vol. I.
Seite
313
JPEG-Download
 

A. U. C . 413. A. C. 341.

313

seditionis auctores mitti viderant; primum admiratio, de-inde haud dubius timor incessit animos, consilia sua ema-nasse: Jam quaestiones, jam indicia, jam occulta singulorumsupplicia, impotensque et crudele consulum ac Patrum in seregnum passuros. Haec, qui in castris erant, occultis ser- 4monibus serunt, nervos conjurationis ejectos arte consuliscernentes. Cohors una, quum haud procul Anxure esset,ad Lautulas saltu angusto inter mare ac montes consedit,ad excipiendos, quos consul aliis atque aliis (ut antedictum est) causis mittebat. Jam valida admodum numero 5manus erat, nec quicquam ad justi exercitus formam,praeter ducem, deerat. Incompositi itaque praedantes inagrum Albanum perveniunt, et sub jugo Albae Longaecastra vallo cingunt. Perfecto inde opere, reliquum dieide imperatore sumendo sententiis decertant, nulli ex prae-sentibus satis fidentes. Quem autem ab Roma posse excirii 6quem Patrum aut plebis esse, qui aut se tanto periculo sci-ens offerat, aut cui ex injuria insanientis exercitus causarecte committatur? Postero die, quum eadem deliberatioteneret, ex praedatoribus vagis quidam compertum attu-lerunt, T. Quinctium in Tusculano agrum colere, urbishonorumque immemorem. Patriciae hic vir gentis erat: 7cui quum militiae, magna cum gloria actae, finem pesalter ex vulnere claudus fecisset, ruri agere vitam proculambitione ac foro constituit. Nomine audito, extemploagnovere virum: et, quod bene verteret, acciri jusserunt.Sed parum spei erat, voluntate quicquam facturum: vimadhiberi ac metum placuit. Itaque silentio noctis quum 8tectum villae, qui ad id missi erant, intrassent; somnogravem Quinctium oppressum, nihil medium, aut impe-rium atque honorem, aut, ubi restitaret, mortem, ni se-queretur , denunciantes, in castra pertraxerunt. Impera-tor extemplo adveniens appellatus ; insigniaque honoris ex-territo subitae rei miraculo deferunt, et ad urbem ducerejubent. Suo magis inde impetu, quam consilio ducis, con- 9vulsis signis, infesto agmine ad lapidem octavum viae,quae nunc Appia est, perveniunt: issentque confestim adurbem, ni venire contra, exercitum, dictatoremque adver-sus se M. Valerium Corvum dictum audissent, et magi-strum equitum L. Aemilium Mamercinum.

XL. Ubi primum in conspectum ventum, et armasignaque agnovere; extemplo omnibus memoria patriaeiras permulsit. Nondum erant tam fortes ad sanguinemcivilem, nec, praeter externa, noverant bella: ultimaquerabies secessio ab suis habebatur. Itaque jam duces , jam 2milites utrinque congressus quaerere ad colloquia. Quinc-tius, quem armorum etiam pro patria satietas teneret, ne-dum adversus patriam; Corvus, omnes caritate cives, prae-cipue milites, et ante alios suum exercitum, complexus,