Band 
Vol. I.
Seite
315
JPEG-Download
 

A ,, V. C. 413 * A - c - 34-1»

3i5

ceret, cui plurimum vos imperatori vestro crederetis, eumelegit. Pacem, etiam qui vincere possunt, volunt: quid nos 12velle oportet ? Quin, omissis ira et spe , fallacibus auctoribus ,nos ipsos nostraque omnia cognitae permittimus fidei .

XLI. Approbantibus clamore cunctis, T. Quinctius,ante signa progressus, in potestate dictatoris milites foredixit: oravit, ut causam miserorum civium susciperet,susceptamque eadem fide, qua rempublicam administrare6olitus esset, tueretur. Sibi se privatim nihil cavere: nolle 2alibi , quam in innocentia , spem habere . Militibus caven-

dum , quod apud Patres semel plebi , iterum legionibus cau-tum sit , ne fraudi secessio esset. Ouinctio collaudato, ce-teris bonum animum habere jussis, dictator, equo citatoad urbem revectus, auctoribus Patribus, tulit ad popu-lum in luco Petelino, ne cui militum fraudi secessio esset.Oravit etiam bona venia Quirites, ne quis eam rem joco 5seriove cuiquam exprobraret. Lex quoque sacrata milita-ris lata est, ne cujus militis scripti nomen, nisi ipso vo-lente, deleretur: additumque legi, ne quis, ubi tribunusmilitum fuisset, postea ordinum ductor esset. Id propter 4P. Salonium postulatum est ab conjuratis; qui alternisprope annis et tribunus militum, et primus centurio erat,quem nunc primipili appellant. Huic infensi milites erant,quod semper adversatus novis consiliis fuisset, et, ne par-ticeps eorum esset, ab Lautulis fugisset. Itaque quum 5hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur;tum Salonius, obtestatus Patres conscriptos, ne suum ho-norem pluris, quam concordiam civitatis, aestimarent, per-pulit, ut id quoque ferretur. Aeque impotens postulatumfuit, ut de stipendio equitum (merebant autem triplex eatempestate) aera demerentur, quod adversati conjurationifuissent.

XLII. Praeter haec invenio apud quosdam, L. Genn-cium, tribunum plebis, tulisse ad populum, ne fenerareliceret: item aliis plebiscitis cautum, ne quis eundem ma-gistratum intra decem annos caperet; neu duos magistra-tus uno anno gereret; utique liceret consules ambos ple-bejos creari. Ouae si omnia concessa sunt plebi, apparet,haud parvas vires defectionem habuisse. Aliis annalibus aproditum est, neque dictatorem Valerium dictum, sed perconsules omnem rem actam: neque, antequam Romam ve-niretur, sed Romae eam multitudinem conjuratorum adarma consternatam esse, nec in T. Ouinctii villam, sed inaedes C. Manlii, nocte impetum factum, eumque a con-juratis comprehensum, ut dux fieret: inde ad quartum glapidem profectos loco munito consedisse: nec ab ducibusmentionem concordiae ortam; sed repente, quum in aciemarmati exercitus processissent, salutationem factam: etpermixtos dextras jungere, ac complecti inter se lacri-