3i6
T. Livii Lib. FUI. Cap. i. a.
mantes milites coepisse: coactosque consules, quum vide-rent aversos a dimicatione militum animos, retulisse ad4 Patres de concordia reconcilianda. Adeo nihil, praeter-quam seditionem fuisse, eamque compositam, inter anti-quos rerum auctores constat. Et hujus fama seditionis,et susceptum cum Samnitibus grave bellum, aliquot popu-los ab Romana societate avertit: et, praeter Latinoruminfidum jam diu foedus, Privernates etiam Norbam atqueSetiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita de-populati sunt.
LIBER VIII.
EPITOME.
-Latini cum Campanis defecerunt, et, missis legatis ad se-natum, conditionem tulerunt, ut, si pacem habere vellent,alterum ex Latinis consulem facerent. Qua legatione per-lata, praetor eorum Annius de Capitolio ita prolapsus est,ut exanimaretur. T. Manlius consul filium, quod contraedictum adversus Latinos , quamvis prospere , pugnasset, se-curi percussit. Laborantibus in acie Romanis, P. Decius,tunc consul cum Manlio, devovit se pro exercitu: et , con-citato equo quum in medios hostes se intulisset, interfectusmorte sua Romanis victoriam restituit. Latini in deditio-nem venerunt. T. Manlio in urbem reverso nemo ex juven-tute obviam processit. Minucia virgo Vestalis incesti dam-nata est. Ausonibus victis, in oppidum ex iis captum Calescolonia deducta est. Item Fregellae colonia deductae sunt.Veneficium complurium matronarum deprehensum est: qua-rum plurimae statim epotis medicaminibus perierunt. Lexde veneficio tunc primum constituta est. Privernatibus, quumrebellassent, victis civitas data est. Palaepolitani, bello etobsidione victi, in deditionem venerunt. Q. Publilio, quieos obsederat, primo et imperium jirolatum , et pro consuledecretus triumphus. Plebs nexu liberata est propter L. Pa-pirii creditoris libidinem, qui C. Publilio debitori suo stu-prum inferre voluerat. Quum L. Papirius dictator reversusin urbem ab exercitu esset propter auspicia repetenda, Q.Fabius magister equitum, occasione rei bene gerendae invi-tatus, contra edictum ejus prospere adversus Samnites pugna-vit. Ob eam causam quum dictator de magistro equitumsupplicium sumpturus videretur, Fabius Romam profugit :et, quum causa parum proficeret, populi precibus donatusest. Res praeterea contra Samnites prospere gestas continet.