Band 
Vol. I.
Seite
319
JPEG-Download
 

A. U. C. A15. A. C. 339.

3iy

«tinxit. Ceteram Romani, etsi defectio socioram nomi- 5nisque Latini haud dubia erat; tamen, tanquam de Samni-tibus, non de se, curam agerent, decem principes Lati-norum Romam evocaverunt, quibus imperarent, quae vel-lent. Praetores tum duos Latium habebat, L. AnniumSetinum et L. Numisium Circejensem, ambo ex coloniisRomanis: per quos, praeter Signiam Velitrasque, et ipsascolonias Romanas, Volsci etiam exciti ad arma erant. Eos 6nominatim evocari placuit. Haud cuiquam dubium erat,super qua re accirentur. Itaque, concilio prius habito,praetores, quam Romam proficiscerentur, evocatos se absenatu docent Romano, et, quae actum iri secum credant,quidnam ad ea responderi placeat, referunt.

IV. Ouum aliud alii censerent, tum Annius: Quan-quam ipse ego retuli, quid responderi placeret, tamen ma-gis ad summam rerum' nostrarum pertinere arbitror , quidagendum nobis, quam quid loquendum sit, Facile erit, ex-plicatis consiliis, accommodare rebus verba. Nam, si etiam 2nunc sub umbra foederis aequi servitutem pati possumus,quid abest, quin, proditis Sidicinis, non Romanorum solum,sed Samnitium quoque dicto pareamus, respondeamusque Ro-manis , nos, ubi innuerint, posituros arma ? Sin autem tan- 3dem libertatis desiderium remordet animos: si foedus est,si societas aequatio juris est, si consanguineos nos Romano-rum esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socia-lis illis exercitus is est, quo adjuncto duplicent vires suas,quem secernere ab se consules bellis propriis ponendis su-mendisque nolint ; cur non omnia aequanturl cur non alterab Latinis consul datur ? ubi pars virium, ibi et imperiipars est? Est quidem nobis hoc per se haud nimis amplum, 4.quippe concedentibus, Romam caput Latio esse: sed, ut am-plum videri posset, diuturna patientia fecimus. Atqui, siquando unquam consociandi imperii, usurpandae libertatistempus optastis, en hoc tempus adest, et virtute vestra , etdeum benignitate vobis datum, Tentastis patientiam ne-gando militem. Quis dubitat exarsisse eos, quum plus du- gCentorum annorum morem solveremus ? Pertulerunt tamenhunc dolorem. Bellum nostro nomine cum Pelignis gessi-■mus. Qui ne nostrorum quidem finium nobis per nos tuen-dorum jus antea dabant , nihil intercesserunt. Sidicinos infidem receptos, Campanos ab se ad nos descisse, exercitusnos parare adversus Samnites foederatos suos audierunt,nec moverunt se ab urbe. Unde haec illis tanta modestia, 6nisi a conscientia virium et nostrarum et suarum ? Idoneosauctores habeo, querentibus de nobis Samnitibus ita respon-sum ab senatu Romano esse, ut facile appareret, ne ipsosquidem jam postulare, ut Latium sub Romano imperio sit.Usurpate modo postulando eo, quod illi vobis taciti conce-dunt, Si quem hoc metus dicere prohibet , en ego ipse, au- 7