Band 
Vol. I.
Seite
321
JPEG-Download
 

viter offenso, impactus imo ita est saxo, ut sopiretur.Exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi quo-que in incerto relictum sit: sicut inter foederum rupto-rum testationem ingenti fragore coeli procellam effusam.Nam et vera esse, et apte ad repraesentandam iram deumficta possunt. Torquatus, missus ab senatu ad dimitten- 3I dos legatos, quum jacentem Annium vidisset, exclamat,

I ita ut populo Patribusque audita vox pariter sit, Benehabet. Dii pium movere bellum. Est coeleste numen! es,magne Jupiter ! Haud frustra te patrem deum hominumquehac sede sacravimus. Quid cessatis, Quirites, vosque, Pa-tres conscripti , arma capere diis ducibus ? Sic stratas legio-nes Latinorum dabo , quemadmodum legatum jacentem vide-tis. Assensu populi excepta vox consulis tantum ardoris 4animis fecit, ut legatos proficiscentes cura magistratuummagis, qui jussu consulis prosequebantur, quam jus gen-tium , ab ira impetuque hominum tegeret. Consensit etsenatus bellnm: consulesque, duobus scriptis exercitibusper Marsos Pelignosque profecti, adjuncto Samnitium exer-citu, ad Capuam, quo jam Latini sociique convenerant,castra locant. Ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur 5visa species viri majoris, quam pro humano habitu, augu-stiorisque, dicentis: Ex una acie imperatorem, ex alteraexercitum diis Manibus matrique Terrae deberi: utriusexercitus imperator legiones hostium , superque eas se devo-visset , ejus populi partisque victoriam fore. Hos ubi noc- 6turnos visus inter se consules contulerunt; placuit aver-runcandae deum irae victimas caedi: simul ut, si extiseadem, quae somno visa fuerant, portenderentur, alteru-ter consulum fata impleret. Ubi responsa haruspicum in- 7sidenti jam animo tacitae religioni congruerunt; tum, ad-hibitis legatis tribunisque, et imperiis deum propalam ex-positis, ne mors voluntaria consulis exercitum in acie ter-reret, comparant inter se, ut, ab utra parte cedere Ro-manus exercitus coepisset, inde se consul devoveret propopulo Romano Quiritibusque. Agitatum etiam in consi- 8lio est, ut, si quando unquam severo ullum imperio bel-lum administratum esset, tunc uti disciplina militaris adpriscos redigeretur mores. Curam acuebat, quod adver-sus Latinos bellandum erat, lingua, moribus, armorumgenere, institutis ante omnia militaribus congruentes: mi-lites militibus, centurionibus centuriones, tribuni tribuniscompares collegaeque, iisdem praesidiis, saepe iisdem ma-nipulis permixti fuerant. Per haec ne quo errore militescaperentur, edicunt consules, ne quis extra ordinem inhostem pugnaret.

VII. Forte inter ceteros turmarum praefectos, quiexploratum in omnes partes dimissi erant, T. Manlius con-sulis filius super castra hostium cum suis turmalibus eva-Livius P. I. X