A. U. C. 418—421. A. C. 336 — 333 .
33 »
XVI. Insequens annus, L. Papirio Crasso, K. Duilioconsulibus, Ausonum magis novo quam magno bello fuitinsignis. Ea gens Cales urbem incolebat. Sidicinis finiti-mis arma conjunxerat: unoque proelio haud sane memo-rabili duorum populorum exercitus fusus, propinquitateurbium et ad fugam pronior, et in fuga ipsa tutior fuit.Nec tamen omissa ejus belli cura Patribus, quia toties jain 2Sidicini aut ipsi moverant bellum, aut moventibus auxi-lium tulerant, aut causa armorum fuerant. Itaque omniope annisi sunt, ut maximum ea tempestate imperatoremM. Valerium Corvum consulem quartum facerent. Collegaadditus Corvo M. Atilius Regulus. Et, ne forte casu er- 3raretur, petitum ab consulibus, ut extra sortem Corvi eaprovincia esset. Exercitu victore a superioribus consuli-bus accepto, ad Cales, unde bellum ortum erat, profectus,quum hostes, ab superioris etiam certaminis memoria pa-vidos, clamore atque impetu primo fudisset; moenia ipsaoppugnare est aggressus. Et militum quidem is erat ar- 4dor, ut jam inde cum scalis succedere ad muros vellent,evasurosque contenderent. Corvus, quia id arduum factuerat, labore militum potius, quam periculo, peragere in-ceptum voluit. Itaque aggerem et vineas egit, turresquemuro admovit: quarum usum forte oblata opportuni.taspraevertit. Namque M. Fabius, captivus Romanus, quum, 5per negligentiam custodum festo die vinculis ruptis, permurum inter opera Romanorum, religata ad pinnam murireste suspensus, manibus se demisisset; perpulit imperato-rem, ut vino epulisque sopitos hostes aggrederetur: necmajore certamine capti cum urbe Ausones sunt, quam aciefusi erant. Praeda capta ingens est: praesidioque impo- 6sito Calibus reductae Romam legiones. Consul ex senatus-consulto triumphavit: et, ne Atilius expers gloriae esset,jussi ambo consules adversus Sidicinos ducere exercitum.Dictatorem ante ex senatusconsulto comitiorum habendo-rum causa dixerunt L. Aemilium Mamercinum : is magi-strnm equitum Q, Publilium Philonem dixit. Dictatore 7comitia habente, consules creati sunt T. Veturius, Sp.Postumius. Etsi belli pars cum Sidicinis restabat; tamen,ut beneficio praevenirent desiderium plebis, de colonia de-ducenda Cales retulerunt: factoque senatusconsulto, utuuo millia quingenti homines eo scriberentur, triumviroscoloniae deducendae agroque dividundo creaverunt K.Duilium, T. Ouinctium , M. Fabium.
XVII. Novi deinde consules, a veteribus exercituaccepto, ingressi hostium fines, popnlando usque ad moe-nia atque urbem pervenerunt. Ibi, quia, ingenti exercitucomparato, Sidicini et ipsi pro extrema spe dimicaturienise videbantur, et Samnium fama erat conciri ad bel-lum; dictator ab consulibus ex auctoritate senatus dictus