33»
T. Livii Lib. VIII. Cap. 15 — ij.
ductus, jussique trans Tiberim habitare: ut ejus, qui cisTiberim deprehensus esset, usque qd mille pondo clariga-tio esset, nec prius, quam aere persoluto, is, qui cepisset,
4 extra vincula captum haberet. In agrum senatorum co-loni missi: quibus ascriptis, speciem antiquae frequentiaeVelitrae receperunt. Et Antium nova colonia missa cumeo, ut Antiatibus permitteretur, si et ipsi ascribi colonivellent. Naves inde longae abactae, interdictumque mari
5 Antiati populo est, et civitas data. Tiburtes Praenestini-que agro multati, neque ob recens tantum rebellionis, com-mune cum aliis Latinis, crimen; sed quod, taedio imperiiRomani, cum Gallis, gente efferata, arma quondam con-sociassent. Ceteris Latinis populis connubia commercia-que et concilia inter se ademerunt. Campanis , equitumhonoris causa, quia cum Latinis rebellare noluissent, Fun-danisque et Formianis, quod per fines eorum tuta paca-
6 taque semper fuisset via, civitas sine suffragio data, Cuma-nos Suessulanosque ejusdem juris conditionisque, cujnsCapuam, esse placuit. Naves Antiatium partim in navaliaRomae subductae, partim incensae, rostrisque earum sug-gestum, in foro exstructum, adornari placuit: Rostraqueid templum appellatum.
XV. C. Sulpicio Longo, P. Aelio Paeto consulibus,quum omnia non opes magis Romanae, quam beneficiisparta gratia bona pace obtineret, inter Sidicinos Aurun-cosque bellum ortum. Aurunci, a T. Manlio consule indeditionem accepti, nihil deinde moverant: eo petendi
2 auxilii ab Romanis causa justior fuit. Sed prius, quamconsules ab urbe (jusserat enim senatus defendi Auruncos)exercitum educerent, fama affertur, Auruncos metu oppi-dum deseruisse, profugosque cum conjugibus ac liberisSuessam communisse, quae nunc Aurunca appellata; moe-
3 nia antiqua eorum urbemque ab Sidicinis deletam. Ob eainfensus consulibus senatus, quorum cunctatione proditisocii essent, dictatorem dici jussit. Dictus C. ClaudiusRegillensis, magistrum equitum C. Claudium Hortatoremdixit. Religio inde injecta de dictatore: et, quum augu-res vitio creatum videri dixissent, dictator magisterque
4 equitum se magistratu abdicarunt. Eo anno Minucia Ve-stalis , suspecta primo propter mundiorem justo cultum,insimulata deinde apud pontifices ab indice servo, quumdecreto eorum jussa esset sacris abstinere, familiamque inpotestate habere; facto judicio, viva sub terram ad por-tam Collinam dextra via strata defossa Scelerato campo,
5 Credo, ab incesto id ei loco nomen factum. Eodem annoO. Publilius Philo praetor primum de plebe, adversanteSulpicio consule, qui negabat, rationem ejus se habiturum,est factus ; senatu, quum in summis imperiis id non ob-tinuisset, minus in praetura tendente.