Band 
Vol. I.
Seite
342
JPEG-Download
 

34 »

T. Livii Lib. VIII. Cap. 30 — 32.

Vestinis multiplex bellum, nec usquam vario eventu, ge-stum est. Nam et pervastavit agros, et, populando atqueurendo tecta hostium sataque, in aciem invitos extraxit;et ita proelio uno accidit Vestinorum res., haudquaquamtamen incruento milite suo, ut non in castra solum refu-gerent hostes, sed, jam ne vallo quidem ac fossis freti,dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se de-

6 fensuri. Postremo oppida quoque vi expugnare adortus,primo Cutinam ingenti ardore militum aut vulnerum ira,quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, sca-lis cepit: deinde Cingiliam. Utriusque urbis praedam mi-litibus, quod eos neque portae, neque muri hostium ar-cuerant, concessit.

XXX. In Samnium incertis itum auspiciis est: cujusrei vitium non in belli eventum, quod prospere gestumest, sed in rabiem atque iras imperatorum vertit. Nam-que Papirius dictator, a pullario monitus, quum ad auspi-cium repetendum Romam proficisceretur, magistro equi-tum denunciavit, ut sese loco teneret, neu, absente se,

2 cum hoste manum consereret. Fabius quum post pro-fectionem dictatoris per exploratores comperisset, perindeomnia soluta apud hostes, ac si nemo Romanus in Samnioesset; seu ferox adolescens indignitate accensus, quod om-nia in dictatore viderentur reposita esse; seu occasionebene gerendae rei inductus; exercitu instructo paratoqueprofectus ad Imbrinjum, (ita vocant locum) acie cum

3 Samnitibus conflixit. Ea fortuna pugnae fuit, ut nihil re-lictum sit, quo, si affuisset dictator, res melius geri po-tuerit: non dux militi, non miles duci defuit. Eques etiam,auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquoties impetucapto perrumpere non poterat hostium agmen, detraxitfrenos equis; atque ita concitatos calcaribus permisit, utsustinere eos nulla vis posset. Per arma, per viros late

q. stragem dedere. Secutus pedes impetum equitum turbatishostibus intulit signa. Viginti millia hostium caesa eo dietraduntur. Auctores habeo, bis cum hoste signa collata,dictatore absente, bis rem egregie gestam. Apud antiquis-simos scriptores una haec pugna invenitur: in quibusdam

5 annalibus tota res praetermissa, est. Magister equitum, utex tanta caede, multis potitus spoliis, congesta in ingen-tem acervum hostilia arma subdito igne concremavit: seuvotum id deorum cuipiam fuit; seu credere libet Fabioauctori, eo factum, ne suae gloriae fructum dictator ca-peret, nomenque ibi scriberet, aut spolia in triumpho fer-

6 ret. Literae quoque de re prospere gesta ad senatum,non ad dictatorem, missae, argumentum fuere minimecum eo communicantis laudes. Ita certe dictator idfactum accepit, ut, laetis aliis victoria parta , prae se fer-ret iram tristitiamque. Misso itaque repente senatu, se