A. U. C. 430. A. C. 324.
345
ex caria proripuit: tum vero, non Samnitium magis legio-nes, quam majestatem dictatoriam et disciplinam militarem,a magistro equitum victam et eversam dictitans, si illij impune spretum imperium fuisset. Itaque plenus mina- 7rutu iraeque, profectus in castra, quum maximis itineri-■ bus isset, non tamen praevenire famam adventus sui po-I tuit. Praecucurrerant enim ab urbe, qui nunciarent,dictatorem avidum poenae venire, alternis paene verbisT. Manlii factum laudantem.
XXXI. Fabius, concione extemplo advocata, obtesta-tus milites est, ut, qua virtute rempublicam ab infestissi-mis hostibus defendissent, eadem se, cujus ductu auspicio-que vicissent, ab impotenti crudelitate dictatoris tutarentur.
I Venire amentem invidia, iratum virtuti alienae felicitati-que: furere, quod, se absente, res publica egregie gesta es-set: malle, si mutare fortunam posset, apud Samnites,quam Romanos, victoriam esse. Imperium dictitare spre- 2tum, tanquam non eadem mente pugnari vetuerit, qua pu-gnatum doleat: et tunc invidia impedire virtutem alienamvoluisse, cupidis simis que arma ablaturum fuisse militibus,ne, se absente, moveri possent: et nunc id furere, id aegrepati, quod sine L. Papirio, non inermes, non manci militesfuerint-, quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit, acnon accensum dictatoris. Quid illum facturum fuisse, si, 3quod belli casus ferunt, Marsque communis, adversa pugnaj evenisset; qui sibi, devictis hostibus, republica bene gesta,
| ita ut non ab illo unico duce melius geri potuerit, suppli-cium magistro equitum mincturi Neque illum magistro equi «
1 tum infestiorem, quam tribunis militum, quam centurioni-bus, quam militibus esse. Si possit, in omnes saeviturum 4j fuisse: quia id nequeat, in unum saevire. Etiam invidiam,tanquam ignem, summa petere; in caput consilii, in ducemincurrere. Si se simul cum gloria rei gestae exstinxisset,tunc victorem, velut in capto exercitu dominantem, quicquidlicuerit in magistro equitum, in militibus ausurum. Proinde 5adessent in sua causa omnium libertati. Si consensum exer-citus eundem, qui in proelio fuerit, in tuenda victoria vi-deat, et salutem uniqs omnibus curae esse; inclinaturum adclementiorem sententiam animum. Postremo se vitam for-j tunasque suas illorum fidei virtutique permittere,
XXXII. Clamor e tota concione ortus, uti bonumanimum haberet; neminem illi vim allaturum, salvis le-gionibus Romanis. Haud multo post dictator advenit;classicoque extemplo ad concionem advocavit. Tum, si-lentio facto, praeco Q. ,Fabium magistrum equitum citavit.Oui simul ex inferiore loco ad tribunal accessit, tum dicta- 2tor, Quaero , inquit, de te, Q. Fabi, quum summum impe-rium dictatoris sit, pareantque ei consules, regia potestas,praetores iisdem auspiciis, quibus consules, creati; aequum