Band 
Vol. I.
Seite
352
JPEG-Download
 

35 »

T, Livii Lib, IX. Cap. i. 2.

Romanis obsidibus datis, ita exercitum abduxerunt, ut om-nes sub jugum mitterentur. Iidemque, auctore Sp. Postu-mio consule, (qui in senatu suaserat, ut eorum deditione,quorum culpa tam deforme foedus ictum erat, publica fidesliberaretur) cum duobus tribunis plebis et omnibus, qui foe-dus spoponderant, dediti Samnitibus, non sunt recepti: necmulto post, fusis a Papirio Cursore Samnitibus et sub jugummissis, receptisque sexcentis equitibus Romanis, qui obsidesdati erant, pudor prioris flagitii abolitus est. Tribus duae 'adjectae sunt, Ufentina et Falerina. Suessa et Pontiae co-loniae deductae sunt. Ap. Claudius censor aquam perduxit :viam stravit, quae Appia vocata est: libertinorum filios insenatum legit, Ideoque, quoniam is ordo videbatur inqui-natus indignis, sequentis anni consules in senatu legendoobservaverunt, quemadmodum ante per proximos censoresobservatum fuerat. Res praeterea contra Apulos, Etruscos ,Umbros, Marsos, Pelignos, Aequos et Samnites, quibus foe-dus erat restitutum, prospere gestas continet.. Flavius scriba ,libertino patre natus, aedilis curulis fuit per forensem fac-tionem creatus: quae quum comitia et campum turbaret, etin iis propter nimias vires dominaretur, a Q. Fabio censorein quatuor tribus redacta est, quas urbanas appellavit. Ea-que res Fabio Maximo nomen dedit. In hoc libro mentioAlexandri Magni, qui temporibus his fuit ; et, aestimatis 'populi Romani viribus, quae tunc erant, colligitur, si Alexan-der in Italiam trajecisset, non tam facilem ei victoriam depopulo Romano fore, quam de iis gentibus, quas ad Orien-tem imperio suo subjecerat.

I, Sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudinapax, T. Veturio Calvino, Sp. Postumio consulibus. Sam-nites eo anno imperatorem C. Pontium , Herennii filium,habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ip-2 sum bellatorem ducemque. Is, ubi legati, qui ad deden-das res missi erant, pace infecta redierunt, Ne nihil actum,inquit, hac legatione censeatis, expiatum est, quicquid exfoedere rupto irarum in nos coelestium fuit. Satis scio,quibuscunque diis cordi fuit, subigi nos ad necessitatem de-dendi res, quae a nobis ex foedere repetitae fuerant, iisnon fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiatio-2 nem spretam. Quid enim ultra fieri ad placandos deos mi-tigandosque homines potuit, quam quod nos fecimus? Reshostium in praeda captas, quae belli jure nostrae videban-tur, remisimus: auctores belli, quia vivos non potuimus,perfunctos jam fato dedidimus: bona eorum, ne quid excontagione noxae remaneret penes nos, Romam portavimus.Quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid diis arbitris

foederis