Band 
Vol. I.
Seite
353
JPEG-Download
 

A. U. C. 433. A. C. 32 r.

3^3

foederis debeo ? Quem, tibi tuarum irarum, quem meorumsuppliciorum judicem feram? Neminem, neque populum, ne-que privatum , fugio, Quodsi nihil cum potentiore jurishumani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intoleran-dae superbiae confugiam; et precabor, ut iras suas vertant 5in eos , quibus non suae redditae res, non alienae accumu-latae satis sint; quorum saevitiam non mors noxiorum , nondeditio exanimatorum corporum, non bona sequentia dominideditionem exsatient; placari qui nequeant, nisi hauriendumsanguinem laniandaque viscera nostra praebuerimus. Justum 6est bellum, Samnites, quibus necessarium; et pia arma,quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. Proinde, quumrerum humanarum maximum momentum sit, quam propi-tiis rem, quam adversis agant diis, pro certo habete, priorabella adversus deos magis , quam homines, gessisse; hoc,quod instat, ducibus ipsis diis gesturos.

II. Haec, non laeta magis, quam vera, vaticinatus,exercitu educto, circa Caudium castra, quam potest occul-tissime, locat: inde ad Calatiam, ubi jam consules Roma-nos castraque esse audiebat, milites decem pastorum ha-bitu mittit: pecoraque diversos, alium alibi, haud proculRomanis pascere jubet praesidiis: ubi inciderint in prae-datores, ut idem omnibus sermo constet, legiones Samni-tium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsede-re: nec procul abesse, quin vi capiant. Jam is etiam rumor 2ante, de industria vulgatus, venerat ad Romanos: sedfidem auxere captivi, eo maxime, quod sermo inter omnescongruebat. Haud erat dubium, quin Lucerinis opem Ro-manus ferret, bonis ac fidelibus sociis; simul ne Apuliaomnis ad praesentem terrorem deficeret. Ea modo, quairent, consultatio fuit. Duae ad Luceriam ferebant viae; 3altera praeter oram superi maris patens apertaque, sed,quanto tutior, tanto fere longior; altera per Furculas Cau-dinas brevior. Sed ita natus locus est. Saltus duo altiangusti silvosique sunt, montibus circa perpetuis inter sejuncti: jacet inter eos satis patens clausus in medio cam-pus , herbidus aquosusque, per quem medium iter est.Sed ante, quam venias ad eum, intrandae primae angu- 4,stiae sunt, et aut eadem, qua te insinuaveris, retro viarepetenda; aut, si ire porro pergas, per alium saltum ar-tiorem impeditioremque evadendum. In eum campum viaalia per cavam rupem, Romani, demisso agmine, quumad alias angustias protenus pergerent, septas dejectu ar-borum, saxorumque ingentium objacentem molem invenere.Quum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam in sum- 5mo saltu conspicitur. Citati inde retro, qua venerant,pergunt repetere viam. Eam quoque clausam sua obicearmisque inveniunt. Sistunt inde gradum sine ullius im-perio; stuporque omnium animos, ac velut torpor quidamLivius P. I. h