A. U. C. 435 - A - C. 319. 369
pravitas, impedimentp aut damno fuit: male gestis rebusalterius successum est: tironem aut mala disciplina insti-tutum exercitum acceperunt. At, hercule, reges non li- 7beri solum impedimentis omnibus, sed domini rerum tem-porumque, trahunt consiliis cuncta, non sequuntur. In-victus ergo Alexander cum invictis ducibus bella gessis-set, et eadem fortunae pignora in discrimen detulisset.Imo etiam eo plus periculi subisset, quod Macedonesunum Alexandrum habuissent, multis casibus non solumobnoxium, sed etiam offerentem se: Romanis multi fuis-sent, Alexandro vel gloria vel rerum magnitudine pares';quorum suo quisque fato, sine publico discrimine, viveretmorereturque.
XIX. Restat, ut copiae copiis comparentur vel nu-mero, vel militum genere, vel multitudine auxiliorum.Censebantur ejus aetatis lustris ducena quinquagena milliacapitum. Itaque, in omni defectione sociorum Latini no-minis , urbano prope delectu decem scribebantur legiones.Quaterni quinique exercitus saepe per eos annos in Etru- 3ria, in Umbria, Gallis hostibus adjunctis, in Samnio, inLucanis gerebant bellum. Latium deinde omne cum Sa-binis, et Volscis, et Aequis, et omni Campania, et parteUmbriae Etruriaeque, et Picentibus, et Marsis, Pelignis-que, ac Vestinis atque Apulis, adjunctaque omni ora Grae-corum inferi maris a Thuriis Neapolim et Cumas, et indeAntio atque Ostiis tenus Samnites, aut socios validos Ro-manis, aut fractos bello invenisset hostes. Ipse trajecisset 3mare cum veteranis Macedonibus, non plus triginta milli-bus hominum et quatuor millibus equitum, maxime Thes-salorum: hoc enim roboris erat. Persas, Indos, aliasquesi adjunxisset gentes, impedimentum majus, quam auxilium,traheret. Adde, quod Romanis ad manum domi supple-mentum esset; Alexandro, (quod postea Hannibali accidit)alieno in agro bellanti, exercitus consenuisset. Arma, 4,clipeus sarissaeque illis; Romano scutum, majus corporitegumentum, et pilum, haud paullo, quam hasta, vehe-mentius ictu missuque telum. Statarius uterque miles,ordines servans: sed illa phalanx immobilis, et unius ge-neris : Romana acies distinctior, ex pluribus partibus con-stans ; facilis partienti, quacunque opus esset, facilis jun-genti. Jam in opere quis par Romano miles? quis ad to- 5lerandum laborem melior? Uno proelio victus Alexander,bello victus esset. Romanum, quem Caudium, quem Can-nae non fregerunt, quae fregisset acies? Nae ille saepe,etiamsi prima prospere evenissent, Persas et Indos et im-bellem Asiam quaesisset, et cum feminis sibi bellum fuissedixisset: quod Epiri regem Alexandrum, mortifero vul-nere ictum, dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gesto-rum ab hoc ipso juvene cum sua conferentem. Equidem, 6Livius P. I. A a