Band 
Vol. I.
Seite
382
JPEG-Download
 

382

T. Livii Lib. IX. Cap. 35. 36.

illos cena ores, C. Furium et M. Geganium, qui, quid istemagistratus in republica mali facere posset, indicarunt,quum, ira finitae potestatis, Mam. Aemilium, principem aeta-

5 lis suae belli domique, aerarium fecerunt. Tenuit deincepsomnes censores intra centum annorum spatium. Tenet C.Plautium collegam tuum, iisdem auspiciis , eodem jure crea-tum. An hunc non, ut qui optimo jure censor creatus esset,populus creavit 1 tu unus eximius es, in quo hoc praecipuumac singulare valeat 1 Quem tu regem sacrificiorum crees, am-plexus regni nomen, ut qui optimo jure rex Romae creatus

6 sit, creatum se dicet 1 Quem semestri dictatura, quem inter-regno quinque dierum contentum fore putes ? quem clavi fi-gendi , aut ludorum causa dictatorem audacter crees 1 Quamisti stolidos ac socordes videri creditis eos, qui intra vice-simum diem, ingentibus rebus gestis, dictatura se abdica-

7 verunt, aut qui vitio creati abierunt magistratui Quid egoantiqua repetam! Nuper intra decem annos C. Maenius dic-tator, quia, quum quaestiones severius, quam quibusdampotentibus tutum erat, exerceret, contagio ejus, quod quae-rebat ipse, criminis objectata ab inimicis est, ut privatusobviam iret crimini, dictatura se abdicavit. Nolo ego istamin te modestiam : ne degeneraveris a familia imperiosissimaet superbissima : non die, non hora citius, quam necesse est,

g magistratu abieris; modo ne excedas finitum tempus. Satisest, aut diem, aut mensem censurae adjiceret Triennium,inquit, et sex menses ultra , quam licet Aemilia lege, censu-ram geram, et solus geram. Hoc quidem jam regno simileest. An collegam surrogabis, quem ne in demortui quidem

9 locum surrogari fas est 1 Poenitet enim, quod antiquissimumsollemne, et solum ab ipso, cui fit, institutum deo, ab no-bilissimis antistitibus ejus sacri ad servorum ministeriumreligiosus censor deduxisti j gens antiquior originibus urbishujus, hospitio deorum immortalium sancta, propter te actuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est: nisiuniversam rempublicam eo nefario obstrinxeris, quod omi-

10 nari etiam reformidat animus. Urbs eo lustro capta est,quo, demortuo collega C. Julio censore, L. Papirius Cursor,ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegamsurrogavit. Et quanto modestior illius cupiditas fuit, quamtua, Appii Nec solus, nec ultra finitum lege tempus L. Pa-pirius censuram gessit; tamen neminem invenit, qui se post-ea auctorem sequeretur: omnes deinceps censores post mor-

11 tem collegae se magistratu abdicarunt. Te, nec quod diesexit censurae, nec quod collega magistratu abiit, nec lex,nec pudor coercet: virtutem in superbia, in audacia, incontemptu deorum hominumque ponis. Ego te, Ap. Claudi,pro istius magistratus majestate ac verecundia, quem ges-sisti, non modo manu violatum, sed ne verbo quidem incle-mentiori a me appellatum vellem: sed et haec , quae adhuc