390
T. Livii Lib. IX. Cap. 42 . 43.
9 tamen, scutis magis, quam gladiis, geritur res. Umboni,bus incussaque ala sternuntur hostes. Plus capitur homi-num, quam caeditur: atque una vox ponere arma juben-tium per totam fertur aciem. Itaque inter ipsum certa-men facta deditio est a primis auctoribus belli. Posteroinsequentibusque diebus et ceteri Umbrorum populi de-duntur. Ocriculani sponsione in amicitiam accepti.
XLII. Fabius, alienae sortis victor belli, in suamprovinciam exercitum reduxit. Itaque ei, ob res tam fe.liciter gestas, sicut priore anno populus continuaverat con-sulatum, ita senatus in insequentem annum, quo Ap. Clau-dius, L. Volumnius consules fuerunt, prorogavit, maxime
2 Appio adversante, imperinm. Appium censorem petisseconsulatum, comitiaque ejus ab L. Furio tribuno plebisinterpellata, donec se censura abdicavit, in quibusdam an-nalibus invenio. Creatus consul, quum collegae novumbellum, Sallentini hostes decernerentur, Romae mansit, nturbanis artibus opes augeret, quando belli decus penesalios esset. Volumnium provinciae haud poenituit. Multasecunda proelia fecit: aliquot urbes hostium vi cepit.
3 Praedae erat largitor, et benignitatem per se gratam co-mitate adjuvabat; militemque iis artibus fecerat et peri-culi et laboris avidum. O. Fabius proconsul ad urbemAllifas cum Samnitium exercita signis collatis confligit.Minime ambigua res fuit. Fusi hostes, atque in castracompulsi: nec castra forent retenta, ni exiguum super-fuisset diei: ante noctem tamen sunt circumsessa, et nocte
4 custodita, ne quis elabi posset. Postero die, vixdum lucecerta, deditio fieri coepta: et pacti, qui Samnitium fo-rent, ut cum singulis vestimentis emitterentur. Hi omnessub jugum missi. Sociis Samnitium nihil cautum: adseptem millia sub corona veniere. Qui se civem Herni-
5 cum dixerat, seorsum in custodia habitus. Eos omnesFabius Romam ad senatum misit: et, quum quaesitum es-set, delectu, an voluntarii pro Samnitibus adversus Roma-nos bellassent, per Latinos populos custodiendi dantur:jussique eam integram rem novi consules, P. CorneliusArvina, O. Marcius Tremulus, (ii enim jam creati erant)
6 ad senatum referre. Id aegre passi Hernici, conciliumpopulorum omnium habentibus Anagninis in circo, quemMaritimum vocant, praeter Alatrinatem, Ferentinatemque,et Verulanum, omnes Hernici nominis populo Romanobellum indixerunt.
XLIII. In Samnio quoque, quia decesserat inde Fa-bius, novi motus exorti. Calatia et Sora, praesidiaque,quae in iis Romana erant, expugnata: et in captivorumcorpora militum foede saevitum. Itaque eo P. Corneliuscum exercitu missus. Marcio novi hostes (jam enimAnagninis Hernicisque aliis bellum jussum erat) decernun-